Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 5.
| 1 | « Sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quod modo nec vinum solum potest. |
| 2 | Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. |
| 3 | Quando autem utrumque miscetur, et adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spirituale et coeleste perficitur. |
| 4 | Sic vero calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus. |
| 5 | Domini potest esse simila sola, aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit, et copulatum, et panis unius compage solidatum. |