Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 18, 2.
| 1 | Hoc ergo sacrificium Christianis celebrare praeceptum est, relictis ac finitis Iudaicis victimis, quae in servitute veteris populi celebrari imperata sunt. |
| 2 | Hoc itaque fit a nobis, quod pro nobis Dominus ipse fecit, quod non mane, sed post coenam in vesperum obtulit. |
| 3 | Sic enim Christum oportebat adimplere circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet vesperam mundi. |
| 4 | Proinde autem non communicaverunt ieiuni apostoli, quia necesse erat ut pascha illud typicum antea impleretur, et sic denuo ad verum paschae sacramentum transirent. |
| 5 | 3. Hoc enim in mysterio tunc factum est quod primum discipuli corpus et sanguinem Domini non acceperunt ieiuni. |
| 6 | Ab universa autem Ecclesia nunc a ieiunis semper accipitur. |
| 7 | Sic enim placuit Spiritui sancto per apostolos, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius dominicum corpus intraret, quam caeteri cibi, et ideo per universum orbem mos iste servatur. |
| 8 | Panis enim quem frangimus corpus Christi est (I Cor. X), qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Ioan. VI). |
| 9 | Vinum autem sanguis eius est, et hoc est, quod scriptum est: Ego sum vitis vera (Ioan. VI); sed panis, quia corpus confirmat, ideo corpus Christi nuncupatur, vinum autem, quia sanguinem operatur in carne, ideo ad sanguinem Christi refertur. |
| 10 | 4. Haec autem dum sunt visibilia, sanctificata tamen per Spiritum sanctum in sacramentum divini corporis transeunt. |
| 11 | Proinde autem, ut sanctissimus Cyprianus ait: « Calix dominicus vino et aqua mistus offertur, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. |
| 12 | Quando autem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et iungitur. |
| 13 | Quae copulatio et coniunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commistio illa ab invicem non possit separari, sicut nec Ecclesia potest a Christo dividi. |