| 1 | Sacrificium autem, quod a Christianis Deo offertur, primum Christus Dominus noster, et magister instituit, quando commendavit apostolis corpus et sanguinem suum, priusquam traderetur; sicut legitur in Evangelio: Accepit, inquit, Iesus panem, et calicem, et benedicens dedit eis (Matth. XXVI, 26). |
| 2 | Quod quidem sacramentum Melchisedech rex Salem figuraliter in typum corporis et sanguinis Christi primus obtulit, primusque mysterium tanti sacrificii imaginarie idem expressit, praeferens similitudinem Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, sacerdotis aeterni, ad quem dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX). |