monumenta.ch > Isidorus > 16
    >>> XVII. De benedictionibus.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, CAPUT XVI. De Symbolo Nicaeno.

1 Symbolum autem, quod tempore sacrificii a populo praedicatur, trecentorum decem et octo sanctorum Patrum collatione apud synodum Nicaenam est editum.
2 Cuius verae fidei regula tantis doctrinae fidei mysteriis praecellit, ut de omni parte fidei loquatur, nullaque pene sit haeresis cui per singula verba vel sententias non respondeat.
3 Omnes enim errores impietatum perfidiaeque blasphemias calcat, et ob hoc in universis Ecclesiis pari confessione a populo proclamatur.
Isidorus HOME

bnf11864.89 uwb18.12