| 1 | Hanc itaque orationem Salvator docuit, in qua et spes continetur fidelium, et confessio peccatorum; de qua propheta praedicens, ait: Et erit, omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit (Ioel. II, 32). |
| 2 | Hae sunt autem septem sacrificii orationes commendatae evangelica apostolicaque doctrina, cuius numeri ratio instituta videtur vel propter septenariam sanctae Ecclesiae universitatem, vel propter septiformem gratiae Spiritum, cuius dono ea quae inferuntur sanctificantur. |