monumenta.ch > Isidorus > 4
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 15, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 15, 4.

1 Nam cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra; hic quidem ista tria inchoantur; sed in illa vita sperantur, ubi sanctificatio Dei, et voluntas, et regnum in sanctis suis immortaliter permanebit.
2 Iam vero panis quotidianus, qui vel animae, vel carni tribuitur, hic exposcitur; hic etiam post subsidium cibi venia de exemplo fraternae indulgentiae postulatur; hic, ne in peccati tentationem incidamus, exposcimus.
3 Hic, post omnia, ut a malis liberemur, Dei auxilium imploramus.
4 Illic autem nihil istorum est.
Isidorus HOME

bnf11864.89 uwb18.11