| 1 | Offertoria, quae in sacrificiorum honore canuntur, Ecclesiasticus liber indicio est veteres cantare solitos, quando victimae immolabantur, sic enim dicit: Porrexit, inquit, sacerdos manum suam in libationem, et libavit de sanguine uvae, et fudit in fundamento altaris odorem divinum excelso principi. |
| 2 | Tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus, et sonuerunt, et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo (Eccli. L, 16). |
| 3 | Non aliter et nunc in sono tubae, id est, in vocis praedicatione cantu accendimur, simulque corde, et ore laudes Domino declamantes iubilamus in illo scilicet vero sacrificio, cuius sanguine salvatus est mundus. |