| 1 | Quod vero post consummatam psalmorum, sive lectionum praedicationem Alleluia in fine cantatur, hoc in spe futura facit Ecclesia, significans post annuntiationem regni coelorum, quae in hac vita per utrumque Testamentum mundo praedicatur, actionem nostram non esse futuram, nisi in laudem Dei, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). |
| 2 | Hinc est quod et liber psalmorum in laude concluditur, ut eadem post finem saeculi laus aeterna monstretur. |