| 1 | In Africanis autem regionibus non omni tempore, sed tantum dominicis diebus, et quinquaginta post resurrectionem Domini Alleluia cantatur pro significatione futurae resurrectionis, et laetitiae. |
| 2 | Verumtamen apud nos secundum antiquam Hispaniarum traditionem praeter dies ieiuniorum, vel Quadragesimae omni tempore cantatur Alleluia; scriptum est enim: Semper laus eius in ore meo. |