| 1 | Ex quo nullus debet ambigere hoc laudis mysterium, si digna fide et devotione celebretur, angelis esse coniunctum. |
| 2 | Alleluia autem, sicut et Amen de Hebraea in Latinam linguam nequaquam transfertur, non quia interpretari minime queant, sed, sicut aiunt doctores, servatur in eis antiquitas propter sanctiorem auctoritatem. |