Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 12.
| 1 | Petrus scripsit duas nomine suo epistolas, quae catholicae nominantur: quarum secunda a quibusdam eius esse non creditur propter styli sermonisque distantiam. |
| 2 | Iacobus suam scripsit Epistolam. |
| 3 | Quae et ipsa a nonnullis eius esse negatur, sed sub nomine eius ab alio dictata existimatur. |
| 4 | Ioannis epistolas tres idem Ioannes edidit, quarum prima tantum a quibusdam eius esse asseritur, reliquae duae Ioannis cuiusdam presbyteri existimantur, cuius iuxta Hieronymi sententiam alterum sepulcrum apud Ephesum demonstratur. |
| 5 | Iudas suam edidit Epistolam. |
| 6 | Actus apostolorum Lucas composuit, sicut audivit, vel vidit. |
| 7 | Apocalypsin Ioannes evangelista scripsit eodem tempore, quo ob Evangelii praedicationem in insulam Pathmos traditur relegatus. |