monumenta.ch > Isidorus > 4 > 11
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 10. <<<     >>> 12.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 11.

1 In Novo autem Testamento quatuor libros Evangeliorum quatuor evangelistae singulos scripserunt, quorum solus Matthaeus Hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri Graeco.
2 Paulus apostolus suas scripsit Epistolas, ex quibus novem septem Ecclesiis destinavit, reliquas discipulis suis misit, Timotheo, Tito et Philemoni.
3 Ad Hebraeos autem Epistolam plerisque Latinis eius esse incertum est propter dissonantiam sermonis.
4 Eamdemque alii Barnabam conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur.
Isidorus HOME

uwb18.36