monumenta.ch > Isidorus > 1 > 9
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 8. <<<     >>> 10.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 9.

1 Hoc opus Hebraei (ut quidam sapientium meminit) inter canonicas scripturas recipiebant.
2 Sed postquam comprehendentes Christum interfecerunt, memorantes in eodem libro tam evidentissima de Christo testimonia, quibus dicitur: « Dixerunt inter se impii, Comprehendamus Iustum, quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris et promittit Dei scientiam se habere, et Filium Dei se nominat.
3 » Et infra: « Si enim vere est Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum.
4 » Ac deinde: « Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam eius, morte turpissima condemnemus eum (Sap. II); » collatione facta, ne nostri eis pro tam aperto sacrilegio derogarent, a propheticis eum voluminibus reciderunt, legendumque suis prohibuerunt.
Isidorus HOME

uwb18.35

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik