| 1 | De Hebraeo autem in Latinum eloquium tantummodo Hieronymus presbyter sacras scripturas convertit. |
| 2 | Cuius Editione generaliter omnes Ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veracior sit in sententiis et clarior in verbis. |
| 3 | Librum Sapientiae Salomon scripsisse probatur testimoniis illius, quibus ibi legitur: Tu me (inquit) elegisti regem populo tuo, et dixisti ut aedificarem templum in nomine sancto tuo, et in civitate habitationis tuae (Sap. IX, 7). |