monumenta.ch > Isidorus > 6 > 8 > 1 > 1 > 4 > 5
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 5.

1 Qui, cum per septuaginta dies istius rei negotium adimplessent, omnium simul interpretationes, quas per diversas cellulas segregati nullo ad ullum propinquante fecerunt, congregavit in unum.
2 Atque ita omnes libri interpretati per Spiritum sanctum inventi sunt, ut non solum in intellectu, verum etiam in sermonibus consonantes invenirentur.
3 Haec fuit prima interpretatio vera ac divina.
Isidorus HOME

uwb18.34