monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 12, 2.

1 Psalterium vero scripserunt decem prophetae, id est, Moyses, David, Salomon, Asaph, Etham, Idithum, et Eman, et filii Core, id est, Asir, Elcana, Abiasaph.
2 Sunt qui et Esdram, et Aggaeum, et Zachariam scripsisse dicant.
3 Salomon scripsit Proverbia, Ecclesiastem, et Cantica canticorum.
4 Isaias scripsit librum suum, Ieremias librum suum cum lamentationibus eius.
5 Viri synagogae sapientes scripserunt Ezechielem, duodecim prophetas, Danielem, et Paralipomenon, et Esther.
6 Esdras scripsit librum suum.
Isidorus HOME

uwb18.33