| 1 | Novi autem Testamenti primum quatuor Evangelia sunt Matthaei, Marci, Lucae et Ioannis. |
| 2 | Hos quatuordecim Pauli apostoli Epistolae sequuntur. |
| 3 | Quibus etiam subiunctae sunt septem catholicae epistolae, Iacobi, Petri, Ioannis, et Iudae, Actus quoque duodecim apostolorum, quorum omnium signaculum est Apocalypsis Ioannis, quod est revelatio Iesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit, et ordine. |