monumenta.ch > Isidorus > 7 > 3
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 11, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 11, 3.

1 Ideo in illa operantibus bona terrae promittebantur, hic vero sub gratia ex fide viventibus regnum coeleste tribuitur.
2 Evangelium autem dicitur bonum nuntium, et re vera bonum nuntium, ut qui susceperint filii Dei vocentur.
3 Hi sunt autem libri Veteris Testamenti, quos ob amorem doctrinae et pietatis legendos recipiendosque Ecclesiarum principes tradiderunt.
Isidorus HOME

uwb18.31