| 1 | Illa lex vetus velut radix est, haec nova velut fructus ex radice; ex lege enim venitur ad Evangelium. |
| 2 | Siquidem Christus, qui hic manifestatus est, ante in lege praedictus est. |
| 3 | Imo ipse locutus est in prophetis, sicut scriptum est: Qui loquebar, ecce adsum: legem quidem praemittens, velut infantibus paedagogum, Evangelium vero perfectum vitae magisterium iam adultis omnibus praestans. |