Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 11, 1.
| 1 | Pronuntiantur autem lectiones in Christi Ecclesiis de Scripturis sanctis. |
| 2 | Constat autem eadem sacra Scriptura ex veteri lege et nova. |
| 3 | Vetus lex illa est quae data est primum Iudaeis per Moysen et prophetas, quae dicitur Vetus Testamentum. |
| 4 | Testamentum autem dicitur, quia idoneis testibus, utique a prophetis, scriptum est, atque signatum. |
| 5 | Nova vero lex est Evangelium, quod dicitur Novum Testamentum, quod per ipsum Filium Dei Christum, et per suos apostolos dedit. |