monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 6, 1. <<<    

Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 6, 2.

1 Sunt autem divini hymni, sunt et ingenio humano compositi.
2 Hilarius autem, Gallus episcopus Pictaviensis, eloquentia conspicuus, hymnorum carmine floruit primus.
3 Post quem Ambrosius episcopus vir magnae gloriae in Christo, et in Ecclesia clarissimus doctor, copiosus in huiusmodi carmine claruisse cognoscitur, atque iidem hymni ex eius nomine Ambrosiani vocantur, quia eius tempore primum in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt, cuius celebritatis devotio dehinc per totius Occidentis Ecclesias observatur.
4 Carmina autem quaecunque in laudem Dei dicuntur, hymni vocantur.
Isidorus HOME

uwb18.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik