monumenta.ch > Isidorus > 1


Isidorus, De ecclesiasticis officiis, 1, 1, 1.

1 Primum a sancto Petro Ecclesia in Antiochia est fundata, ibique primum nomen Christianorum per eius est praedicationem exortum, sicut Actus apostolorum testantur (Act. XI, 26).
2 Vocantur autem Christiani, derivato vocabulo ex nomine Christi.
3 Nam sicut ex Iudae nomine vocabulum traxerunt Iudaei, a quo in illa gente regiae stirpis dignitas claruit, ita a Christo Christianae genti nomen inhaesit.
4 Cuius et in gentibus et in Iudaeis praerogativa est dignitas potestatis.
5 Ecclesia autem vocatur proprie, propter quod omnes ad se vocet, et in unum congreget.
6 Catholica autem ideo dicitur, quia per universum mundum est constituta, vel quoniam catholica, hoc est, generalis in ea doctrina est, ad instructionem hominum de visibilibus atque invisibilibus, coelestium ac terrestium; vel propter quod omne hominum genus trahit ad se ad pietatis subiectionem, tam principum quam etiam qui principantur, oratorum et idiotarum; vel propter quod generaliter curat omnium peccata, quae per corpus et animam perficiuntur.
Isidorus HOME

uwb18.5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik