Isidorus, De ecclesiasticis officiis, Epistola missoria.
| 1 | Domino meo et Dei servo Fulgentio episcopo Isidorus. |
| 2 | Quaeris a me originem officiorum, quorum magisterio in Ecclesiis erudimur, ut quibus sint inventa auctoribus, brevibus cognoscas indiciis. |
| 3 | Itaque, ut voluisti, libellum de origine officiorum misi, ordinatum ex scriptis vetustissimis auctorum, ut locus obtulit, commentatum, in quo pleraque meo stylo elicui, nonnulla vero, ita ut apud ipsos erant, admiscui. |
| 4 | Quo facilius lectio de singulis fidei auctoritatem teneret. |
| 5 | Si qua tamen ex his displicuerint, erroribus meis paratior venia erit, quia non sunt referenda ad culpae meae titulum de quibus testificatio adhibetur auctorum. |