Isidorus, Chronicon, 6, 122.
| 1 | Residuum saeculi tempus humanae investigationi incertum est; omnem enim de hac re quaestionem Dominus noster Iesus Christus abstulit, dicens: Non est vestrum scire tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. |
| 2 | Et alibi: De die autem, inquit, illa et hora, nemo scit, neque angeli coelorum, nisi Pater solus. |
| 3 | Unusquisque ergo de suo cogitet transitu, sicut sacra Scriptura ait: In omnibus operibus memorare novissima. |
| 4 | Quando enim unusquisque de saeculo migrat, tunc illi consummatio saeculi est. |