Isidorus, Chronicon, 6, 116.
| 1 | [5773] Iustinus Minor regnat annis XI. Hic ea quae adversus Chalcedonensem synodum fuerant edita, destruxit, et symbolum CL Patrum sacrificii tempore concinendum populo praecepit. |
| 2 | Armenii tunc primum fidem Christi suscipiunt. |
| 3 | Gepidae exstinguntur a Longobardis. |
| 4 | Per idem tempus Martinus, Bracarensis episcopus, apud Gallaeciam prudentia et doctrina catholicae fidei clarus habetur. |
| 5 | Narses patricius, postquam sub Iustiniano Augusto, Totilam Gothorum regem in Italia superavit, Sophiae Augustae Iustini coniugis minis perterritus, Longobardos a Pannoniis invitavit, eosque in Italiam introduxit. |
| 6 | Hac tempestate Leovigildus, rex Gothorum, quasdam Hispaniae regiones sibi rebelles in potestatem sui regni superando redegit. |
| 7 | 117. [5780] Tiberius regnat annis VII. Longobardi, pulsis Romanis, Italiam adeunt; Gothi, per Hermenegildum Leovigildi regis filium, bifarie divisi, mutua caede vastantur. |
| 8 | 118. [5801] Mauricius regnat annis XXI. Suevi a Leovigildo rege obtenti Gothis subiiciuntur; iidem quoque Gothi, Recaredo religiosissimo principe provocante, ad fidem catholicam convertuntur. |
| 9 | Abares adversus Romanos dimicantes, auro magis quam ferro pelluntur. |
| 10 | Ab Hunnis Thracia occupatur. |
| 11 | Hoc tempore Leander episcopus in Hispaniis ad gentis Gothorum conversionem doctrina fidei et scientiarum claruit. |
| 12 | 119. [5809] Phocas regnat annis VIII. Iste seditione militari imperator effectus, Mauricium Augustum et multos nobilium interfecit. |
| 13 | Huius tempore Prasini et Veneti per Orientem et Aegyptum civile bellum faciunt, ac sese mutua caede prosternunt. |
| 14 | Praelia quoque Persarum gravissima adversus rempub. |
| 15 | excitantur; a quibus Romani fortiter debellati, provincias plurimas, usque ad Euphratem fluvium, et ipsam, ut dicunt, Hierosolymam amiserunt. |
| 16 | 120. [5814] Heraclius dehinc quintum agit imperii annum. |
| 17 | Cuius initio Sclavi Graeciam Romanis tulerunt. |
| 18 | Persae Syriam, et Aegyptum, plurimasque provincias. |
| 19 | In Hispania quoque Sisebutus, Gothorum rex, quasdam eiusdem Romanae militiae urbes cepit, et Iudaeos sui regni subditos ad Christi fidem convertit. |
| 20 | 121. Fiunt igitur ab exordio mundi usque in praesentem aeram 654, hoc est in anno quinto imperatoris Heraclii, et quarto gloriosissimi principis Sisebuti, anni quinquies mille octingenti quatuordecim. |