Isidorus, Chronicon, 6, 108.
| 1 | [5621] Honorius, cum Theodosio minore, fratris filio, regnat annis XV. His imperantibus, Gothi Romam capiunt, Vandali quoque et Alani, et Suevi, Hispanias occupant. |
| 2 | Hac tempestate Pelagius adversus Christi gratiam erroris sui dogmata praedicat; ad cuius damnationem concilium, apud Carthaginem, CCXIV episcoporum congregatur. |
| 3 | Hoc tempore Cyrillus, Alexandriae episcopus, insignis est habitus. |
| 4 | 109. [5648] Theodosius Minor, Arcadii filius, regnat annis XXVII. Vandali ab Hispania ad Africam transeunt. |
| 5 | Ibi catholicam fidem Ariana impietate subvertunt. |
| 6 | Per idem tempus Nestorius, Constantinopolitanus episcopus, suae perfidiae molitur errorem; adversus quem Ephesina synodus congregata, eius impium dogma condemnat. |
| 7 | Hoc etiam tempore diabolus in specie Moysi Iudaeis in Creta apparens, dum eos per mare pede sicco ad terram repromissionis promittit perducere, plurimis necatis, reliqui, qui salvati sunt, confestim ad Christi gratiam convertuntur. |
| 8 | 110. [5654] Martianus regnat annis VI. Cuius initio Chalcedonense concilium geritur, ubi Eutyches cum Dioscoro Alexandrino episcopo condemnantur. |
| 9 | Huius autem sexto imperii anno, Theodoricus rex Gothorum, cum ingenti exercitu Hispaniam ingreditur. |
| 10 | 111. [5670] Leo Maior cum Leone Minore regnat annis XVI Alexandria, et Aegyptus synodum Chalcedonensem detrectans, errore Dioscori haeretici languens, immundo repleta spiritu, canina rabie latrat. |
| 11 | Per idem tempus apparuit haeresis Acephalorum Chalcedonense concilium impugnantium, qui ideo Acephali, id est, sine capite nominantur, quia, quis primus eam haeresin introduxerit non invenitur, cuius haeresis peste plurimi hactenus orientalium languent. |
| 12 | 112. [5687] Zenon regnat annis XVII. Ab isto Acephalorum haeresis defenditur, et decreta Chalcedonensis concilii abdicantur. |
| 13 | Iste Zenon Leonem Augustum filium suum interficere quaerens, pro eo mater eius alium figura similem obtulit, ipsumque Leonem occulte clericum fecit, qui in clericatu usque ad Iustiniani tempora vixit. |
| 14 | Per idem tempus corpus Barnabae apostoli et Evangelium Matthaei eius stylo scriptum, ipso revelante, repertum est. |
| 15 | 113. [5714] Anastasius regnat annis XXVII. Iste, Acephalorum errorem vindicans, episcopos Chalcedonensis synodi defensores exsilio damnat, Evangelia quoque, tanquam ab idiotis evangelistis composita, reprehendit atque emendat. |
| 16 | Eo tempore Fulgentius episcopus in confessione Dei et scientia claruit. |
| 17 | Trasemundus, Vandalorum rex, in Africa catholicas Ecclesias claudit, et CXX episcopos in Sardiniam mittit, contra Catholicos saevit. |
| 18 | Per idem tempus apud Carthaginem Olympus quidam Arianus, in balneis sanctam Trinitatem blasphemans, tribus igneis iaculis, angelo immittente, visibiliter est combustus. |
| 19 | Barbas quoque quidam Arianus episcopus, dum contra regulam fidei quemdam baptizans dixisset: « Baptizat te Barbas, in nomine Patris, per Filium, in Spiritu sancto, » statim aqua fontis illius quae fuerat ad baptizandum deportata nusquam apparuit. |
| 20 | Quod aspiciens, qui baptizandus erat, confestim ad catholicam Ecclesiam abiit, et iuxta morem evangelicae fidei baptismum Christi suscepit. |
| 21 | 114. [5723] Iustinus Maior regnat annis IX. Iste synodi Chalcedonensis amator Acephalorum haeresim abdicat. |
| 22 | Huius tempore, post Trasemundum Childericus, ex Valentiniani imperatoris captiva filia genitus, in Vandalis regnum suscepit, qui sacramento a Trasemundo astrictus, ne Catholicis in regno suo faveret, antequam regnum susciperet, episcopos ab exsilio reverti iussit, eisque proprias Ecclesias reformare praecepit. |
| 23 | 115. [5762] Iustinianus regnat annis XXXIX. Iste, Acephalorum haeresin suscipiens, omnes in regno suo episcopos tria Chalcedonensis concilii capitula damnare compellit. |
| 24 | In Alexandria Theodosiana et Gaiana haereses oriuntur. |
| 25 | In Hispaniam per Athanaildum tyrannum Romanus miles ingreditur. |
| 26 | Belisarius patricius mirabiliter de Persis triumphavit. |
| 27 | Qui deinde a Iustiniano in Africam missus, Vandalorum gentem delevit. |
| 28 | In Italia quoque Tottila, Ostrogothorum rex, a Narse Romano patricio superatur. |
| 29 | Per idem tempus corpus sancti Antonii monachi divina revelatione repertum Alexandriam perducitur, et in ecclesia sancti Ioannis Baptistae humatur. |