Isidorus, Chronicon, 6, 73.
| 1 | [5294] Domitianus, frater Titi, regnat annis XVI. Hic post Neronem secundus, superbia exsecrabilis, Deum se appellari iussit, Christianos persequi paganis instituit. |
| 2 | Sub quo apostolus Ioannes in Pathmos insulam relegatus, Apocalypsin scripsit. |
| 3 | Iste multos senatorum in exsilium misit ac peremit; cunctos quoque qui de genere David erant interfici iussit, ut nullus Iudaeorum ex regali superesset origine. |
| 4 | 74. [5295] Nerva regnat anno I. Vir imperio moderatus, aequalem se et communem omnibus praebuit. |
| 5 | Huius tempore Ioannes apostolus ab exsilio Ephesum rediit, atque efflagitatus ab Asiae episcopis, Evangelium novissimus edidit. |
| 6 | 75. [5314] Traianus regnat annis XIX. Iste mirabili virtute Romanum imperium usque in Orientem longe lateque produxit. |
| 7 | Babyloniam et Arabiam cepit, et usque ad Indiae fines, post Alexandrum, accessit, liberalis cunctis, atque tranquillus. |
| 8 | Cuius inter alia dicta, illud fertur egregium, ut dum interrogaretur quod nimium circa omnes communis esset, respondit talem se imperatorem esse privatis qualem sibi imperatorem privatus optasset. |
| 9 | Simon Cleophas, Ierosolymorum episcopus, huius tempore crucifigitur, et requiescit Ioannes apostolus. |
| 10 | 76. [5335] Adrianus regnat annis XXI. Iste Traiani gloriae invidens, provincias Orientis Persis reddidit, et Euphratem fluvium finem imperii Romani posuit. |
| 11 | Idem quoque Iudaeos secundo effectos rebelles subiugat, urbemque Ierosolymam restaurat, eamque ex suo nomine Aeliam vocat. |
| 12 | Per idem tempus Aquila Ponticus, interpres secundus post Septuaginta oritur; et Basilides Haeresiarcha agnoscitur. |
| 13 | 77. [5357] Antoninus Pius regnat annis XXII. Iste propter clementiam tale cognomentum accepit, quia in omni regno Romano, cautionibus incensis, cunctorum debita relaxavit: unde et pater patriae appellatus est. |
| 14 | Iste primus imperium Romani orbis, cum Antonino Iuniore, aequata potestate, divisit. |
| 15 | Eo regnante, Valentinus et Marcion haeresiarchae produntur, atque Galenus medicus, Pergamo genitus, Romae clarus habetur. |
| 16 | 78. [5375] Antoninus Minor regnat annis XVIII. Hic ad Parthos profectus Seleuciam, Assyriae urbem, cum quadringentis millibus hominum cepit; de Parthis et Persis triumphavit. |
| 17 | Eo regnante Montanus Cataphrygarum auctor, et Tatianus, a quo haeresis Encratitarum, exorti sunt. |
| 18 | 79. [5388] Commodus regnat annis XIII. Iste luxuriae multae fuit. |
| 19 | Sub hoc Theodotion Ephesius, interpres tertius, apparuit; atque Irenaeus episcopus Lugdunensis doctrina habetur insignis. |
| 20 | 80. [5389] Aelius Pertinax regnat anno I. Hic, supplicante senatu, ut uxorem Augustam, et filium Caesarem faceret, renuens, ait sufficere sibi debere quod ipse imperaret invitus. |
| 21 | 81. [5407] Severus Pertinax regnat annis XVIII. Iste multa bella feliciter gessit: Parthos vicit, Arabiam obtinuit, Britanniam bellando recepit, litterarum et philosophiae scientiam habuit. |
| 22 | Huius tempore Symmachus, interpres quartus, agnoscitur; Narcissus Hierosolymorum episcopus virtutibus plurimis celebratur: Tertullianus Afer in Ecclesia illustris habetur; Origenes Alexandriae studiis eruditur. |
| 23 | 82. [5414] Antoninus Caracalla, Severi filius, regnat annis VII. Hic impatiens libidinis fuit: novercam suam uxorem duxit. |
| 24 | Nihil memorabile gessit. |
| 25 | Huius tempore in Ierico quinta editio divinarum Scripturarum inventa est, cuius auctor non apparet. |
| 26 | 83. [5415] Macrinus regnat anno I. Hic cum filio regnans nihil memorabile temporis brevitate gesserunt. |
| 27 | Nam post annum unum, seditione militari pariter interfecti sunt. |