Isidorus, Chronicon, 6, . . .
| 1 | 66. [5211] Octavius Augustus regnat annis LVI. Iste in imperio, post Siculum bellum, triumphos tres egit: Dalmaticum, Asiaticum, postremo Alexandrinum adversus Antonium, inde Hispanum: deinde, terra marique pace toto orbe parta, Iani portas clausit. |
| 2 | Sub cuius imperio septuaginta hebdomadae in Daniele scriptae complentur, et cessante regno et sacerdotio Iudaeorum, Dominus Iesus Christus in Bethleem Iudae ex Virgine nascitur, anno regni eius XLII. 67. [5234] Tiberius, filius Augusti, regnat annis XXII. Iste, dum per cupiditatem reges ad se venientes non remitteret, multae gentes a Romano imperio recesserunt. |
| 3 | Huius decimo octavo regni anno Dominus crucifixus est, annis peractis a principio mundi quinquies mille ducenti viginti novem. |
| 4 | 68. [5238] Caius Caligula regnat annis IV. Hic avaritia, crudelitate et luxuria saevus fuit, atque in deos se transferens, in templo Ierosolymorum statuam Iovis Olympii sub nomine suo poni iussit. |
| 5 | Per idem tempus Matthaeus apostolus Evangelium primus in Iudaea scripsit. |
| 6 | 69. [5252] Claudius regnat annis XIV. Eo regnante, Petrus apostolus contra Simonem Magum Romam pergit. |
| 7 | Marcus quoque evangelista Alexandriae Christum praedicans, Evangelium scripsit. |
| 8 | 70. [5266] Nero regnat annis XIV. Hic iniuriae, crudelitati et luxuriae deditus, retibus aureis piscabatur. |
| 9 | Matrem et sororem prostituit et interfecit; senatum multum exstinxit; multas reipublicae provincias et urbes amisit; urbem quoque Romam incendit, ut Troiani excidii imaginem spectaret. |
| 10 | Huius temporibus Simon Magus, cum altercationem proposuisset cum Petro et Paulo apostolis, dicens se quamdam virtutem esse Dei magnam, medio die, dum ad patrem volare promittit in coelum, a daemonibus, a quibus in aere ferebatur, adiurante eos Petro, per Deum, Paulo vero orante, dimissus crepuit. |
| 11 | Ob cuius necem a Nerone Petrus crucifigitur, Paulus gladio caeditur. |
| 12 | Hac tempestate Persius poeta moritur. |
| 13 | Lucanus quoque ac Seneca praecepto Neronis interficiuntur. |
| 14 | 71. [5276] Vespasianus regnat annis X. Iste in disciplina militari strenuus multas provincias, quas Nero amiserat, bellando Reipublicae restituit. |
| 15 | Immemor offensarum fuit, convicia in se dicta leviter tulit. |
| 16 | Huius secundo anno Titus Ierosolymam cepit atque subvertit, ubi undecies centena millia Iudaeorum fame et gladio perierunt. |
| 17 | Sed et praeter hos quoque centum millia publice venundata. |
| 18 | 72. [5278] Titus regnat annis XI. Iste in utraque, lingua tanto facundissimus exstitit, ut causas Latine ageret, poemata et tragoedias Graece componeret; tanto autem bellicosissimus fuit, ut in oppugnatione Ierosolymorum, sub patre militans, duodecim propugnatores duodecim sagittarum confoderet ictibus. |
| 19 | Porro in imperio tantae bonitatis fuit, ut nullum omnino puniret, sed convictos adversus se coniurationis dimitteret, atque in eadem familiaritate qua antea habuerat retineret. |
| 20 | Huius etiam inter omnia fuit illud celebre dictum: perdidisse diem quo nihil boni fecerat. |