Isidorus, Chronicon, 5, 59.
| 1 | [5100] Ptolemaeus Soter regnat annis XVII. Varro, Ciceroque nascuntur. |
| 2 | Thraces Romanis subiiciuntur. |
| 3 | 60. [5110] Ptolemaeus Alexander regnat annis X. Syria per Gabinium ducem in Romanorum dominium transiit. |
| 4 | Poeta quoque Lucretius nascitur, qui postea se furore amatorio interfecit. |
| 5 | 61. [5118] Ptolemaeus, Cleopatrae filius, regnat annis VIII. Per idem tempus Plotius Gallus Romae Latinam rhetoricam docuit primus. |
| 6 | Tunc quoque Sallustius historiographus nascitur. |
| 7 | 62. [5148] Ptolemaeus Dionysius regnat annis XXX. Pompeius, Hierosolyma capta, Iudaeos Romanis tributarios fecit. |
| 8 | Per idem tempus Cato philosophus claruit: Virgilius nascitur Mantuae, Horatius Venusii. |
| 9 | Tunc etiam Apollodorus, praeceptor Augusti, clarus habetur, et Cicero laude oratoria celebratur. |
| 10 | 63. [5150]. |
| 11 | Cleopatra regnat annis II. Haec Ptolemaei regis Aegyptiorum fuit filia, et fratris Ptolemaei soror et coniux effecta. |
| 12 | Quem dum fraudare regno voluisset tempore belli civilis, in Alexandria occurrit Caesari urbem obsidenti, et per speciem atque stuprum regnum sibi et necem Ptolemaeo apud Iulium impetravit. |
| 13 | Atque Alexandriae regnum, tertio anno regni Cleopatrae, per Iulium Caesarem in ditionem Romanorum transit. |