Isidorus, Chronicon, 5, . . .
| 1 | 42. [4680] Hebraeorum captivitas, annorum LXX, in quibus ignis ab altari Dei sublatus, et absconditus in puteo, post septuagesimum regressionis suae annum, assumitur inventus vivus. |
| 2 | Per idem captivitatis tempus, Iudith historia conscribitur. |
| 3 | Pythagoras quoque philosophus et arithmeticae artis inventor; et Pherecydes, historiarum primus scriptor; atque Xenophanes, tragoediarum inventor, insignes habentur. |
| 4 | 43. [4714] Darius regnat annis XXXIV. Huius secundo anno Iudaeorum est resoluta captivitas; a quo tempore in Ierusalem non reges, sed principes fuerunt, usque ad Aristobulum. |
| 5 | Tunc Romani, pulsis regibus, consules habere coeperunt. |
| 6 | 44. [4734] Xerxes regnat annis XX. Aeschylus, Pindarus, Sophocles et Euripides, tragoediarum scriptores, celebrantur insignes. |
| 7 | Herodotus quoque historiarum scriptor, et Zeuxis agnoscitur pictor. |
| 8 | 45. [4774] Artaxerxes, qui et Longimanus, regnat annis XL. Eo regnante, Esdras sacerdos incensam a gentibus legem renovavit, et Nehemias Ierosolymorum muros restituit. |
| 9 | Aristarchus etiam, et Aristophanes, atque Sophocles, tragoediarum scriptores habiti sunt. |
| 10 | Hippocrates quoque medicus, ac Socrates philosophus, et Democritus claruerunt. |
| 11 | 46. [4793] Darius, qui et Nothus, regnat annis XIX. Haec aetas habuit philosophum Platonem, et Gorgiam primum rhetorem. |
| 12 | 47. [4833] Artaxerxes regnat annis XL. Huius tempore Esther historia docetur esse expleta. |
| 13 | Plato quoque et Xenophon Socratici insignes habentur. |
| 14 | 48. [4859] Artaxerxes, qui et Ochus, regnat annis XXVI. Demosthenes orator primus agnoscitur, et Aristoteles dialecticus primus praedicatur. |
| 15 | Plato moritur 49. [4863] Arses, Ochi filius, regnat annis IV. Xenocrates philosophus illustris habetur. |
| 16 | 50. [4869] Darius regnat annis VI. Alexander, Illyricos et Thraces superans, dehinc Hierosolymam capit, atque templum ingressus, Deo hostias immolat. |
| 17 | Hucusque Persarum regnum stetit. |
| 18 | Dehinc reges Graecorum incipiunt. |
| 19 | 51. [4874] Alexander Macedo regnat annis V. Huius enim quinque anni postremi in ordine temporum numerantur quibus monarchiam Asiae, destructo Persarum regno, obtinuit. |
| 20 | Nam septem eius priores in Persarum regibus supputantur. |
| 21 | Dehinc Alexandriae reges incipiunt. |
| 22 | 52. [4914] Ptolemaeus, Lagi filius, regnat annis XI. Hic, Iudaeam capiens, plurimos Hebraeorum in Aegyptum transtulit. |
| 23 | Hoc tempore Zeno Stoicus, et Menander comicus, et Theophrastus philosophus claruerunt. |
| 24 | Per idem tempus Machabaeorum liber inchoatur primus. |
| 25 | 53. [4952] Ptolemaeus Philadelphus regnat annis XXXVIII. Hic Iudaeos qui in Aegypto erant absolvit, et vasa sancta Eleazaro pontifici restituens, septuaginta Interpretes petiit, ac divinas Scripturas in Graecum eloquium transtulit. |
| 26 | Per idem tempus Aratus astrologus agnoscitur, atque argentei nummi Romae primum cuduntur. |
| 27 | 54. [4978] Ptolemaeus Evergetes regnat annis XXVI. Sub quo Iesus, filius Sirach, Sapientiae librum composuit. |
| 28 | 55. [4995] Ptolemaeus Philopator regnat annis XXVII. Ab isto Iudaei praelio victi, LX millia armatorum corruerunt. |
| 29 | Per idem tempus Siciliam Marcellus consul obtinuit. |
| 30 | 56. [5019] Ptolemaeus Epiphanes regnat annis XXIV. Huius tempore gesta sunt quae secundi libri Machabaeorum historia continet. |
| 31 | Hac aetate Romani victos Graecos liberos esse iusserunt, dicentes: Impium est servos esse apud quos philosophia primum orta est, magistra morum, inventrix liberalium disciplinarum. |
| 32 | Per idem tempus Ennius, primus poeta Latinus insignis Romae celebratur. |
| 33 | 57. [5654] Ptolemaeus Philometor regnat annis XXXV. Hunc Antiochus praelio superavit, et Iudaeos varia calamitate oppressit. |
| 34 | Per idem tempus Scipio Africam vicit. |
| 35 | Terentius comicus claruit. |
| 36 | 58. [5083] Ptolemaeus Evergetes regnat annis XXIX. Hoc tempore, consule Bruto, Hispania a Romanis obtenta. |