Isidorus, Chronicon, 3, 21.
| 1 | [3916] Debbora, annos XL. Per idem tempus Apollo citharam condidit, et medicinae artem invenit. |
| 2 | Fabula quoque tunc ficta de fabro Daedalo, et de Icaro eius filio, quod aptatis sibi pennis volaverint. |
| 3 | Hac aetate primus regnat Latinis Picus, qui fertur fuisse Saturni filius. |
| 4 | 22. [3956] Gedeon, annos XL. Hac aetate urbs Tyria construitur. |
| 5 | Alter quoque Mercurius lyram reperit, et Orpheo tradidit. |
| 6 | Hoc tempore Philemon primus apud Pythium chorum instituit. |
| 7 | Tunc etiam dicitur fuisse magister Herculis Thrax Linus, in arte musica clarus, Argonautarum quoque navigatio tunc scribitur. |