Isidorus, Chronicon, 3, . . .
| 1 | 13. [3284] Abraham annorum C, genuit Isaac, ex Sara libera. |
| 2 | Nam primum ex ancilla Agar genuerat Ismael, a quo Ismaelitarum gens qui postea Agareni, ad ultimum Saraceni sunt dicti. |
| 3 | 14. [3344] Isaac, annorum LX, genuit geminos, quorum primus Esau, a quo Idumaei, secundus Iacob, qui cognominatus est Israel, a quo et Israelitae sunt nuncupati. |
| 4 | Hoc tempore regnum Graecorum inchoat, ubi primus regnavit Inachus. |
| 5 | 15. [3435] Iacob, annorum XCI, genuit Ioseph. |
| 6 | His temporibus Serapis, Iovis filius, Aegyptiorum rex, moriens, in deos transfertur, et Memphis civitas in Aegypto conditur. |
| 7 | Tunc apud lacum Tritonidem Minerva in specie virginali apparuit, quae plurimis claruisse ingeniis praedicatur. |
| 8 | Haec enim inventrix fabricae fuisse dicitur, clypeum et arcum haec reperit, ordiri telam et colorare lanas haec docuit. |
| 9 | Hac etiam aetate Phoroneus rex Inachi filius claruit, qui primus in Graecia leges iudiciaque instituit. |
| 10 | 16. [3545] Ioseph vixit annos CX. Ex hoc tempore Graecia, Argo regnante, habere segetes coepit, delatis aliunde seminibus. |
| 11 | [3689] Hebraeorum servitutis in Aegypto anni CXLIV post obitum Ioseph reperiuntur. |
| 12 | His temporibus Prometheus fuisse scribitur, quem fingunt fabulae de luto formasse homines. |
| 13 | Tunc etiam frater eius Atlas astrologiam reperit, motumque coeli et rationem primus consideravit. |
| 14 | Tunc fuit et Mercurius, nepos Atlantis, multarum artium peritus. |
| 15 | Et ob hoc post mortem in deos translatus. |
| 16 | Hac etiam aetate primus Proclytus quadrigam iunxit, eodemque tempore Cecrops Athenas condidit, et ex nomine Minervae Atticos Athenienses vocavit. |
| 17 | Iste etiam bovem immolans primus in sacrificio gentili ritu Iovem adorari praecepit. |
| 18 | Hoc tempore in Graecia Corinthus condita, ibique picturae ars a Cleanthe reperta est. |
| 19 | Tunc primi Curetes et Corybantes modulatam in armis saltationem et consonam invenerunt. |
| 20 | Tunc etiam fuisse scribitur in Thessalia sub Deucalione factum diluvium et Phaethontis fabulosum incendium. |
| 21 | 17. [3729] Moyses annos XL in eremo rexit populum de servitute Aegyptia liberatum. |
| 22 | Hoc tempore Iudaei per Moysem simul cum lege et litteras habere coeperunt. |
| 23 | Tunc templum Delphis constituitur; vitis in Graecia invenitur. |
| 24 | 18. [3756] Iosue, successor Moysi, regit populum annos XXVII. His temporibus primus Erichthonius, Atheniensium princeps, in Graecia quadrigam iunxit. |
| 25 | 19. [3796] Othoniel, annos XL. Cadmus regnat Thebis, qui primus Graecas litteras invenit. |
| 26 | Per idem tempus Linum et Amphion primi tunc apud Graecos in musica arte claruerunt: Idaeique Dactyli ferrum metalium in Graecia eodem tempore invenerunt. |
| 27 | 20. [3876] Aod, annos LXXX. His temporibus fabulae fictae sunt: de Triptolemo, quod, iubente Cerere, serpentium pinnis gestatus, indigentibus frumenta volando distribuerit; de Hippocentauris, quod equorum hominumque fuerint natura permisti; de Cerbero tricipite inferorum cane; de Phryxo et Helle eius sorore, quod ariete vecti per mare tranaverint; de Gorgone meretrice, quod crinita serpentibus fuerit, et aspicentes se convertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pennis volante sit victus; de Amphione, quod citharae cantu, lapides et saxa commoverit. |