monumenta.ch > Macrobius > 2 > 40 > 12 > 1 > II Si liceat chorepiscopis presbyteros et diaconos ordinare cum consensu episcopi sui. > soror. > 1
Isidorus, Chronicon, Praefatio. <<<     >>> Secunda aetas saeculi.

Isidorus, Chronicon, Prima aetas saeculi.

1 1. Rerum omnium creaturas sex diebus Deus formavit.
2 Primo die condidit lucem, secundo firmamentum coeli, tertio speciem maris et terrae, quarto sidera, quinto pisces et volucres, sexto bestias atque iumenta, novissime ad similitudinem suam primum hominem Adam.
3 2. [230 ab orb. c.] Adam, annorum CCXXX, genuit Seth, qui pro Abel natus est, interpretaturque resurrectio, quia in ipso resuscitatum est semen iustum, quod est filiorum Dei.
4 [435] Seth, annorum CCV, genuit Enos, qui primus coepit invocare nomen Domini.
5 [625] Enos, annorum CXC, genuit Cainam, cuius nomen interpretatur natura Dei.
6 Per idem tempus Cain primus ante diluvium civitatem condidit, quam de sola multitudine suae posteritatis implevit.
7 3. [795] Cainam, annorum CLXX, genuit Malaleel, cuius nomen dicitur plantatio Dei.
8 [960] Malaleel, annorum CLXV, genuit Iared, qui interpretatur descendens, sive roborans.
9 [1122] Iared, annorum CLXII, genuit Enoch, qui translatus est a Deo, qui etiam nonnulla scripsisse fertur; sed ob antiquitatem, suspectae fidei a Patribus refutata sunt.
10 4. [1287] Enoch, annorum CLXV, genuit Mathusalem, qui iuxta annorum seriem vixisse XIV annis post diluvium reperitur.
11 Sed non reperitur in arca fuisse, propter quod eum nonnulli cum patre suo Enoch, qui translatus fuerat, aliquantulum fuisse, donec diluvium praeteriret, falsa opinione existimant.
12 Hac generatione concupierunt filii Dei filias hominum.
13 [1404] Mathusalem, annorum CLXVII, genuit Lamech.
14 Hac generatione gigantes nati sunt.
15 Hac quoque aetate Iubal ex genere Cain artem musicam reperit, cuius etiam frater Tubal Cain aeris ferrique artium inventor fuit.
16 5. [1642] Lamech, annorum CLXXXX, genuit Noe, qui divino oraculo arcam aedificare iubetur, anno aetatis suae quingentesimo.
17 His temporibus, ut refert Iosephus, scientes illi homines quod aut igne, aut aquis, perire poterant, in duabus columnis, ex latere et lapide factis, studia sua conscripserunt, ne deleretur memoria eorum quae sapienter invenerant.
18 Quarum lapidea columna fertur diluvium evasisse, et hactenus in Syria permanere.
19 6. [2242] Noe anno sexcentesimo factum legitur diluvium, cuius arcam Iosephus sedisse refert in montes Armeniae, qui vocantur Ararat.
20 Fuerunt autem Noe filii tres, ex quibus septuaginta duae gentes sunt ortae, id est, quindecim de Iephet, triginta de Cham, viginti septem de Sem.
21 Finitur prima aetas per annos IIMCCXLII.
Isidorus HOME

bnf10910.356 csg133.524

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik