Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XX. De electorum sempiterna retributione.
| 1 | Quid maioris remunerationis post resurrectionem consequi poterunt sancti, quam perpetim esse cum Domino suo? Unde Christus ad Patrem: Volo, inquit, ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum [Ioan. 17, 14]. Ipse quippe caput nostrum est, et quo ille ascendit, nos procul dubio ascensuri sumus, et percepturi illud. |
| 2 | Unde Psalmista inhianter aiebat: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te [Psal. 30, 20], etc. Item: Dominus regit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit [Psal. 22, 1], Item: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi [Psal. 51, 10]. Item: Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. 26, 13]. In libro Sapientiae: Iustus quacunque morte praeoccupatus fuerit, anima illius in refrigerio erit [Sap. 4, 7]. Item: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Dominus diligentibus se [Iac. 1, 12]. Item: Iusti autem in perpetuum vivent; et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini [Sap. 5, 10]. Daniel propheta: Qui autem docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates [Dan. 12, 3]. In Evangelio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi [Matth. 24, 34]. Item: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum [Matth. 13, 41]. Paulus: Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et apparebitis cum ipso in gloria [Coloss. 3, 4]. Item: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius [II Tim. 4, 7]. In Apocalypsi. Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine agni; ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo eius, et qui sedet in throno habitabit super eos. |
| 3 | Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus; quoniam agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum: et absterget Dominus omnem lacrymam ab oculis eorum [Apoc. 7, 14]. |
| 4 | In libro Enchiridii (Cap. 94). «Remanentibus itaque angelis et hominibus reprobis in aeterna poena, tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia. Tunc rebus ipsis evidentibus apparebit quod in psalmo scriptum est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Psal. 100, 1].» Gregorius in Moralibus [Lib. XXXV, cap. 9, init. aliis verbis]: Sancta Ecclesia post finem huius saeculi duplicia recipit. Unde bene per prophetam dicitur: In terra sua duplicia possidebunt [Isa. 61, 7]. Sancti quippe in terra viventium duplicia possident, qui nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent. |
| 5 | Ioannes in Apocalypsi, qui resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas vidit, accepisse eas stolas singulas aspexit, dicens: Et datae sunt eis stolae singulae albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum [Apoc. 6, 11]. Ante resurrectionem sancti stolas singulas accepisse dicti sunt, quia sola adhuc mentis beatitudine perfruuntur. |
| 6 | Binas ergo accepturi sunt, quando cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptione vestientur; tunc enim vera in nobis libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Multitudo electorum nunc ad fidem per sanctos doctores trahitur, sed quandoque ad coelestem patriam congregatur, ut ibi omnes electi sine fine laudent, cum viderint sine fine quem laudent. |
| 7 | In aeterna vita perfecte corpus Redemptoris efficitur omnis multitudo sanctorum, eique ita tunc inhaerent, ut eis de corruptione, quae per resurrectionem vincitur, iam nihil in suo sancto amore contradicat, sed unita gloriae sui Redemptoris fiat. Egregius praedicator ait: Et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertate gloriae filiorum Dei [Rom. 8, 21]. Electos enim nunc poena corruptionis aggravat, sed tunc incorruptionis gloria exsultat. |
| 8 | Et quantum ad praesentis necessitatis pondera, nunc in Dei filiis de libertate nihil ostenditur, tantum ad subsequentis libertatis gloriam, tunc in Dei famulis de servitute nihil apparebit. Creatura ergo a servitute corruptionis exuta, et libertatis dignitate accepta, in filiorum Dei gloriam vestitur; quia unita Deo per spiritum, quasi hanc ipsam, quod creatura est, transisse ac subegisse declaratur. |
| 9 | Hinc Psalmista ait: In loco pascuae ibi me collocavit [Psal. 22, 1]. Pascua etenim Scriptura sacra, illa viriditatis aeternae pabula vocat, ubi iam nostra refectio nullius defectus ariditate marcescit. De quo pastore rursus ait: Nes autem populus eius, et oves pascuae eius. Unde per semetipsam Veritas ait: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. 10]. Iusti cum iniquos omnes extrema ultione percuti conspiciunt, ipsi de gloria dignae retributionis hilarescunt, nec damnatis iam tunc ex humanitate compatiuntur, quia divinae iustitiae per speciem inhaerentes, inconcusso districtionis intimae vigore solidantur. |
| 10 | Erectas in claritate suprema rectitudinis electorum mentes nulla miseria afficit, quia eas a miseriis altitudo beatitudinis alienas reddit. Bene per Psalmistam dicitur: Videbunt iusti et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum [Psal. 51, 8]. Iniquos enim iusti nunc vident et metuunt; tunc visuri sunt et ridebunt: quia enim modo ad eorum labi imitationem possunt, hi habent formidinem: quia vero damnatis tunc prodesse nequeunt, illic ne habeant passionem, aeternis suppliciis deditis non esse miserendum, in ipsa qua beati sunt iustitia iudicantis legunt. |
| 11 | Prosper : «Haec est, inquit, vita beata, ad quam qui bonorum operum consummatione pervenerint, beatis angelis similes erunt, et simul cum Deo suo sine fine regnabunt. Quod hic crediderant, ibi videbunt, sui creatoris substantiam mundis cordibus contemplantes, aeterna exsultatione gaudebunt, divina ac mutua dilectione possessi, Deo suo in aeternum et invicem sibi feliciter adhaerebunt. Receptis cum incorruptione atque immortalitate corporibus, municipatum patriae coelestis accipient, atque eius in aeternum cives effecti, promissa praemia reportabunt. Ibi eis exuberabit tanta laetitia, tanta coelestium gratia gaudiorum, ut et remuneratori suo pro tantis muneribus gratias agant, et nullum fasti dium ex ipsa affluentium bonorum perceptione sustineant. Ibi ita patebunt singulorum singulis men tes, sicut corporalibus oculis subiacent facies corporales; quia humanorum peccatorum tanta ibi erit et tam perfecta munditia, ut habeant unde mundatori suo Deo gratias agant, non unde offensi aliquibus sordibus erubescant; quia ibi nulla peccata nec peccatores erunt, et qui ibi fuerint, iam peccare non poterunt. Nec latebit iam perfecte beatos aliquid secretorum, qui, quod est longe praestantius, ipsum visuri sunt mundis cordibus Deum.» |
| 12 | Ecce qualis gloria nobis promittitur; ad quam ut infatigabiliter tendamus a Domino hortamur, atque ut eam tandem consequi mereamur, ab eodem hortatore adiuvamur. Utquid pigri sumus? Utquid bona operari negligimus? Utquid tantae gloriae, tantaeque remunerationis datorem audire contemnimus? Non enim debemus cunctari quin talem vocantem sequamur, eiusque monitis obtemperemus, ut ab eo tantam gloriam adipisci valeamus. |
| 13 | Ad hoc nempe nascimur, ut Christo renascamur. Ad hoc etiam renascimur, ut cum eodem Christo Domino sine fine in aeternum vivamus. |