monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 17 > 19
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, XVIII. De quatuor ordinibus in die iudicii futuris. <<<     >>> XX. De electorum sempiterna retributione.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XIX. De aeternis suppliciis reproborum.

1 Quod praemia iustorum sint ineffabilia testatur evangelista dicens: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. 2, 9]. Unde etiam credibile est quod sicut praemia iustorum sunt mortalibus incomprehensibilia, ita etiam tormenta impiorum sint ineffabilia.
2 Quia igitur utraque existunt incomprehensibilia, necesse est ut ferventer ad iustorum praemia capienda tendamus; et reproborum supplicia, dum possumus et tempus habemus, bene agendo caveamus. De suppliciis autem reproborum ait Isaias propheta: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur [Isa. 66, 24]. Et Dominus in Evangelio: Mittite eum, inquit, in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. 22, 13]. Item Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi.
3 Mittét filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium.
4 Gregorius [Moral. in Iob, lib. XXV, c. 17.]: «Omnipotentis Dei iustitia, futurorum praescia, ab ipsa mundi origine gehennae ignem creavit, qui in poena reproborum esse semel inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Sciendum est quod omnes reprobi, quia ex anima simul et carne peccaverunt, in aeterno supplicio in anima pariter et carne cruciabuntur. Unde per Danielem prophetam recte dicitur: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui [Psal. 20, 10]. Clibanus namque intrinsecus ardet, is vero qui ab igne devoratur, ab exteriore parte incipit concremari: ut sacra eloquia ardere et exterius et interius reprobos demonstrent, eos et ab igne devorari, et sicut clibanus poni testantur, ut per ignem crucientur in corpore, et per dolorem ardeant in mente.» In tempore vultus Domini iniusti omnes ut clibanus ponuntur et ab igne devorantur, quia apparente iudice cum visione illius eorum multitudo repellitur, et intus per desiderium ardet in conscientia, et foris carnem cruciat gehenna.
5 Isaias propheta ait: Propterea dilatavit animam suam infernus, et aperuit os suum absque ullo termino [Isa. 5, 14]. Sicut enim infernus dilatatus dicitur sine termino, quia ad se plurimos trahit, ita sine fundo altus non incongrue vocatur, quia eos quos in se suscipit, quasi in quadam abysso suae immensitatis absorbet. Infernus namque recte fundum non habere creditur, quia quisquis ab illo rapitur quasi in immenso devoratur. Quae scilicet gehenna quamvis cunctis una sit, non tamen una eademque qualitate succenditur: sicut plerumque uno sole omnes tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamur, quia iuxta qualitatem corporis sentitur etiam pondus caloris; sic damnatos et una est gehenna quae afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit, qua quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum.
6 In libro Dialogorum [S. Greg., Dialog. lib. IV, cap. 44.], Petrus: «Nunquidnam, quaeso te, dicimus eos qui illic semel mersi fuerint semper arsuros? Gregorius: Constat nimirum, et incunctanter verum est, quia sicut finis non est gaudiorum bonorum, ita finis non erit tormentorum malorum. Petrus: Scire velim quomodo iustum sit ut culpa quae cum fine perpetrata est sine fine puniatur. Gregorius: Hoc recte diceretur, si districtus iudex non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utique si potuissent sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato semper vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Ad magnam ergo iustitiam vindicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita nunquam voluerunt carere peccato.»
7 Prosper [De Vita contemp., l. III, c. 12.]: «Fletus, inquit, et stridor dentium acerrimos eorum dolores ostendunt qui, supplicio aeternae mortis addicti, non videndi sensum habituri sunt, sed dolendi. Quorum continuus gemitus, cruciatus aeternus, dolor summus, poenalis sensus torquent animos, nec extorquent, puniunt corpora damnata, nec finiunt. Quos ideo sibi deputatos ignis inexstinguibilis non exstinguitur, ut permanente sentiendi vita, poena permaneat, et ad dolendum magis, quam ad videndum aeternis corporibus compeditos habeat, quod in flammis vivacibus immortalitatis secundae mortis occidat. Iam vero quod dicit: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur [Isa. 66, 24], ad totam refertur damnati hominis poenam, quem inefficacis poenitentiae ignis exurit, et consumentis conscientiae vermis immortaliter rodit. Proindeque omnes qui in gehenna dicuntur occidi, non id cum illis agitur, ut maximis consumpti doloribus aliquando deficiant, sed ut in illis poenaliter vivant.»
8 Haec et his similia libenter audire vel legere, iugiter ante oculos mentis adducere, futura credere, sine ulla perturbatione, et vere cogitare quale malum sit ab illo gaudio divinae contemplationis excludi, beatissima sanctorum omnium societate privari, fieri patriae coelestis extorres, mori vitae beatae, morti vivere sempiternae, in aeternum ignem cum diabolo et angelis eius expelli: ubi sit mors secunda damnatis exsilium, vita, supplicium; non sentire in illo igne quod illuminat, sentire quod cruciat: exundantis incendii terribiles strepitus pati, barathri fumantis amara caligine oculos caecari, profundo gehennae fluctuantis immergi, edacissimis in aeternum dilaniari vermibus, nec finiri; haec et multa his similia cogitare, nihil est aliud quam vitiis omnibus repudium dare, omnia blandimenta carnalia refrenare. Quis tam stolidae mentis, tamque ferrei pectoris existit, quem ista non terreant?
9 Miserabilis plane et valde lugubris humana conditio, quae in hac mortalitate nunquam sine labore vivit. Quid, inquam, miserabilius et infelicius esse potest, si de labore praesenti ad laborem aeternum et nullum finem habiturum pervenitur? Nonne satius fuerat cum non nasci, quam natum, et fidei sacramentis imbutum, et periculis huius vitae exutum, propter scelerum immanitatem aeternis mancipari suppliciis?
10 Proinde necesse est ut hoc parvo temporis spatio sic ab omnibus vivere studeatur, ut quando ex hoc exitum fuerit, aeterna supplicia evadantur, et perpetuae vitae praemia nanciscantur.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.260

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, XVIII. De quatuor ordinibus in die iudicii futuris. <<<     >>> XX. De electorum sempiterna retributione.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 17 > 19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik