monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, XVII. De die iudicii. <<<     >>> XIX. De aeternis suppliciis reproborum.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XVIII. De quatuor ordinibus in die iudicii futuris.

1 Quatuor esse ordines in pavendi examinis die futuros in Evangelio perspicue demonstratur: duorum scilicet electorum et duorum reproborum. De quibus in homilia Evangelii [In homil. super evang. Ecce nos, etc., in festo S. Benedicti, nempe Biscopi.]. «Notandum, inquit, quod duo sunt ordines electorum in iudicio futuro, unus iudicantium cum Domino, de quibus hoc loco memoratur, qui reliquerunt omnia et secuti sunt illum; alius iudicandus a Domino, qui non quidem omnia sua pariter reliquerunt, sed de his tamen quae habebant quotidianas dare eleemosynas pauperibus Christi curabant. Unde audituri sumus in iudicio: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est a constitutione mundi [Matth. 25, 34]. Sed et reproborum quoque duos ibi futuros ordines, Domino narrante, comperimus: unum eorum qui fidei Christianae mysteriis initiati opera fidei exercere contemnunt, quibus dicendum in iudicio testatur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et sociis angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. [Ioan. 3, 18.] Alterum eorum qui fidem et mysteria Christi, vel nunquam suscepere, vel suscepta per apostasiam reiecere; de quibus dicit: Qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii eius; qui quoniam non verbo tenus colere Christum voluerunt, nec verba saltem eius, quibus coarguantur in iudicio, merentur audire: sed ad hoc tantum venient in iudicium, ut cum eis qui iudicantur peccatoribus in damnationem mittantur aeternam.»
2 Isidorus in libro Sententiarum [Lib. III, cap. 30]: «Duae sunt, inquit, differentiae, vel ordines hominum in iudicio, hoc est electorum et reproborum, qui tamen dividuntur in quatuor. Perfectorum ordo unus est, qui cum Domino iudicat, et alius qui iudicatur, utrique tamen cum Christo regnabunt. Similiter ordo reproborum partitur in duobus, dum hi qui intra Ecclesiam sunt mali, iudicandi sunt et damnandi; qui vero extra Ecclesiam inveniendi sunt, non sunt iudicandi, sed tantum damnandi. Primus ergo ordo eorum qui iudicantur et pereunt, opponitur illi ordini bonorum, de quo sunt qui iudicantur et regnant. Secundus ordo eorum qui non iudicantur et pereunt, opponitur illi ordini perfectorum, in quo sunt ii qui non iudicantur et regnant. Tertius ordo eorum qui iudicantur et regnant, illi ordini est contrarius de quo sunt qui iudicantur et pereunt. Quartus eorum qui non iudicantur et regnant, opponitur illi contrario ordini in quo illi sunt qui non iudicantur et pereunt.»
3 Hi quatuor ordines, duo metuendi, et duo pro viribus sunt imitandi. Quisquis in eorum numero de quibus dictum est: Qui non credit iam iudicatus est [Ioan. 3, 18], timet ascisci, veraciter percipere debeat fidem Christi, caveatque ne ab ea per apostasiam penitus aberret. Quisquis vero ab eorum numero optat secerni quibus dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, etc. [Matth. 24, 34], rectae fidei recta opera adiungat necesse est, scilicet ut non sterilis, sed liberalis atque hilaris in omnibus operibus misericordiae fiat.
4 Ecce qualiter a duobus ordinibus reproborum valde metuendis et pavendis omnis catholicus, divina misericordia praecedente et subsequente, expers fieri potest: restant duo, alter perfectorum, imo paucorum, alter generaliter caeterorum iustorum.
5 Quisquis autem ad culmen perfectionis divina ope suffragatus ascendere valet, ut scilicet amore apostolicae vitae omnia sua relinquat, et pauper pauperem Christum sequatur, hic procul dubio cum Deo in iudicio non iudicabitur, sed ut iudicet, sedebit. Is igitur qui ad arcem speculativae vitae conscendere nequit, si in actuali vita operibus misericordiae deditus fuerit, in eodem iudicii die a reproborum numero secerni et in eorum admitti merebitur quibus dicotur: Percipite regnum Dei, quod vobis paratum est ab origine mundi.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.258

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik