monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 17
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, XVI. Quod de resurrectione mortuorum fidelibus minime sit dubitandum. <<<     >>> XVIII. De quatuor ordinibus in die iudicii futuris.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XVII. De die iudicii.

1 In tremendi iudicii die nullius fere conscientia secura esse potest, praesertim cum non solum de opere, verum etiam de otioso sermone ibi Deo rationes sint reddendae. A nobis autem quibus [Delectatur mundus. Delectatur? imo luctatur, atque ita Ionam scripsisse censeo. Infra ille pertimescitur reposui, ubi id est pertimescitur antea editum erat.]delectatur mundus, et concupiscentia eius, qui in stadio illius currentes et in agone certantes, de percipienda corona immortalitatis adhuc incerti insistimus, qui etiam in multis offendimus, et quotidianis peccatorum remissionibus indigemus, merito eadem dies tremenda timetur et expavescitur.
2 Cum enim iuxta Apostolum, Omnes ante tribunal Christi astabimus [Rom. 14, 10] reddituri rationem de his quae per corpus gessimus, sive bonum, sive malum, patet profecto quod nemo mortalium in transitoriis et cito perlabentibus rebus amorem intentionis suae, sed potius in coelestibus, totis nisibus debeat figere, et ita se ad conventum talem tantumque praeparet, et coram Christo Deo iudice taliter rationes valeat deducere, ut non de malis damnari, sed magis de bonis mereatur remunerari.
3 Ab illis autem quibus carcer iste mundus, et non pro patria, sed pro peregrinatione habeatur, quibus autem ipsum vivere taedio est; quorum scilicet conversatio in coelis est; de quibus erat ille qui dicebat [Phil. 1, 23]: Cupio dissolvi et esse cum Christo; et idem alibi: [II Tim. 4, 7]: Bonum, inquit, certamen certavi; cursum consummavi, fidem servavi.
4 De reliquo reposita est corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius; non tantum quantum a nobis, qui longe inferioris meriti sumus, ille pertimescitur dies. Credibile est igitur quod a sanctorum spiritibus, quibus est sabbatum perpetuae requietionis, exspectantibus corporum suorum resurrectionem quaeritur vera circumcisio verusque iubilaeus, quando revertentur ad antiquam possessionem, accepturi, iuxta Apocalypsim, binas stolas, et implebitur in eis illud propheticum: Sancti in terra sua duplicia possidebunt [Isa. 61, 7]; memorata nobis tremenda dies inexplicabiliter diligitur, et ut veniat desideratur.
5 Quod autem eadem dies cunctis mortalibus ante oculos sit ponenda, et die noctuque tractanda, et timenda atque expavescenda, testimonia subter collecta innuunt. De hac quippe die ait Dominus per prophetam: Iuxta est, inquit, dies Domini magna et amara nimis. Vox diei Domini amara valde, tribulabitur ibi fortis: dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris [Soph. 1, 14]. De hac enim die iterum per prophetam dicitur.
6 Adhuc semel et ego movebo, non solum terram, sed etiam coelum [Ier. 12, 26]. Item: Ululate, quia prope est dies Domini [Isa. 13, 6]. Et Dominus in Evangelio: Filius enim, inquit, hominis venturus est in gloria Patris cum angelis suis; et tunc reddet unicuique secundum opus eius [Matth. 24, 44]. Et alibi: Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis.
7 Ubicunque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur; et tunc parebit signum filii hominis in coelo, et tunc plangent se omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna, et maiestate: et mittet angelos suos cum tuba et voce magna; et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum (Ibid. v. 27, seq.).
8 Et Apostolus: Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam semper crescit fides vestra, et abundat charitas uniuscuiusque vestrum in invicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei pro patientia vestra, et fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini: si tamen iustum est apud Dominum retribuere retributionem his qui vos tribulant, et vobis qui tribulamini requiem vobiscum, in revelationem Domini nostri Iesu Christi de coelo, cum angelis virtutis eius, in flamma ignis dantis vindictam de his qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi.
9 Qui poenas dabunt in interitum aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius, cum venerit glorificare in sanctis eius, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt [I Thess. 1, 5]. Petrus: Adveniet dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transient; elementa vero calore solventur [II Petr. 3, 10]. In Apocalypsi: Tumidis autem et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda [Apoc. 22, 8].
10 Prosper [De vita contemp. lib. III, cap. 12.]: «Age iam, inquit, cum ad illud ultimum iudicium venerimus, ab eo iudice iudicandi qui nec falli occultatione criminum potest, nec ad impunitatem promerendam alicuius oblatione corrumpi, cum coeperint omnium secreta revelari, et non solum actus ac verba, sed etiam ipsae cogitationes ostendi. Quid faciemus sub tanti iudicis maiestate? Quid excusationis obtendere poterimus? Qua nos defensionis arte purgabimus? Quae nobis subventura est poenitentia, quam in hac carne contempsimus? Quae nos defensura sunt opera bona, quae in hac vita non fecimus? Ad quos apostolos, aut ad quos alios sanctos confugituri sumus, quorum exempla simul ac verba despeximus? An forte aliquos ibi fragilitas corporis excusabit? sed excusationi eorum reclamabunt omnium exempla sanctorum, qui cum fragilitate carnis in carne viventes, fragilitatem carnis in carne vincentes, quod fecerunt, utique fieri posse docuerunt: maxime quia nec ipsi peccato sua virtute, sed Domini miserantis auxilio restiterunt; qui se non quaerentibus ut quaerant, atque in eum ut credatur, ostendit; et credentes in se, ne a peccato vincantur, invicta protectione defendit. Quid ergo responsuri sunt, si eis Dominus dicat: Si potuistis, quare non restitistis desideriis peccatorum? Si non potuistis, quare meum contra peccata non quaesistis auxilium? Aut, vulnerati, quare poenitendo non adhibuistis vulneri vestro remedium? Nonne ad haec obmutescentes, et quid excusationis referant non habentes, dicet: Ligate eos manibus et pedibus, et mittite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium [Matth. 22, 13], ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur?» [Isa. 66, 24].
11 Quia ergo tot evidentissimis testimoniis dies iudicii terribiliter denuntiatur, et nobis nullus suffugiendi patebit aditus, quin ad eum reddituri rationes veniamus, nullusque ibi erit poenitentiae fructuosae locus, nullaeque induciae poenitendi, nullum effugium ad sanctorum suffragia poscenda: restat ut, dum vivimus, indulta tempora poenitentiae in vacuum non deducamus; sed dum possumus, et Dominum prope habemus, ad eum, a quo peccando fuga lapsi sumus, poenitendo vitamque in melius commutando, moresque corrigendo, confugium faciamus; quatenus in eodem die eum iudicem mitissimum sentire mereamur.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.253

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, XVI. Quod de resurrectione mortuorum fidelibus minime sit dubitandum. <<<     >>> XVIII. De quatuor ordinibus in die iudicii futuris.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik