monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12 > 8 > 19 > 9 > 20 > 10 > 4 > 16
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, XV. De mortuis sepeliendis, et cura pro eorum animabus gerenda. <<<     >>> XVII. De die iudicii.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XVI. Quod de resurrectione mortuorum fidelibus minime sit dubitandum.

1 Quanquam igitur conditione illatae mortis afficiamur, spe tamen futurae resurrectionis erigimur. Quia ergo a quibusdam de resurrectione mortuorum, infirmitate mentis praepediente, ambigitur, necesse est ut quod de ea minime sit ambigendum, utriusque Testamenti paginis et sanctorum Patrum sententiis demonstretur.
2 Ait nempe Dominus in lege: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum [Marc. 12, 27; Luc. 20, 38]. Et Iob, Scio, inquit, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et non alius: et oculi mei conspecturi sunt, et reposita est haec spes mea in sinu meo [Iob 19, 27]. Item: Cunctis diebus quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea [Iob 14, 14]. Ezechiel: Ossa, inquit, arida, audite verbum Domini.
3 Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis; et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo spiritum, et scietis quia ego Dominus, etc. [Ezech. 37, 4, seq.]. In Evangelio: Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat [Ioan. 5, 11]. Item: Haec est enim voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die [Ioan. 6, 39]. Item: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die (Ibid. v. 55). Paulus ad Thessalonicenses: Si enim, inquit, credimus quod Iesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo [I Thess. 4, 13]. Item idem ad Corinthios: Si autem, inquit, Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
4 Si enim resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Inanis enim est praedicatio nostra: inanis ergo et fides nostra. Invenimur enim et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
5 Quod si Christus non surrexerit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium; quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
6 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christi: deinde qui sunt Christi in adventu eius: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri. Item in eadem: Sed dicit aliquis: Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?
7 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur, et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum. Et infra: Sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium; alia claritas solis, alia lunae, alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
8 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale [I Cor. 15, 12, seq.]. Augustinus in libro Enchiridii (Cap. 84): «Iam vero, inquit, de resurrectione carnis, non sicut quidam resurrexerunt, iterumque sunt mortui, sed in aeternam vitam sicut Christi ipsius caro resurrexit, quemadmodum possim breviter disputare, et omnibus quaestionibus, quae de hac re moveri assolent, satisfacere, non invenio. Resurrecturam tamen carnem, qui nati sunt hominum, aut nascentur, mortui sunt atque morientur, nullo modo debet dubitare Christianus.» Et paulo post (Cap. 86): «Ex quo autem, inquit, incipit homo vivere, ex illo utique iam mori potest. Mortuus vero, ubicunque illi mors potuerit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat mortuorum, reperire non possum.» Et paulo post (Cap. 88): «Non autem perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremque solvatur, in quoslibet alitus aurasque diffugiat, in quamcunque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcunque animalium, etiam hominum cibum cedat, carnemque mutetur; illi anima humana in puncto temporis reddit, qui illam primitus, ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit. (Cap. 89.) Ipsa itaque terrena materies, quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant, unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes, ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioquin si in capillis redit quod tam crebro tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursum ex illius materiae quantitate reparari, nihil interesset ad eius integritatem quae particula materiae cuique membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, resumeretur: ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili atque ineffabili celeritate restituet.
9 Nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carne, et ad partes alias corporis revocetur, curante artificis prudentia ne quid indecens fiat. (Cap. 90.) Nec illud est consequens ut ideo diversa statura sit reviviscentium singulorum, quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant.
10 Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua cuiusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in caeteris autem corporibus bonis aequalia cuncta reddantur, ita mundificabitur in illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit, ille suppleat, qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum cum quibus impletur cantus: hoc fiet unicuique de materia corporis sui, quod et hominem reddat angelicis coetibus, et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit, sed quidquid futurum est, hoc decebit, quia nec futurum est, si non decebat. (Cap. 91.) Resurgent ergo sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate.
11 In quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit. Propter quod et spiritalia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut tunc corpus animale dicitur, quod tamen corpus, non anima est; ita nunc spiritale corpus, tamen non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem, quae nunc aggravat animam, et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit, tunc non erit caro, sed corpus, quia et coelestia corpora perhibentur.»
12 [Ex diversis tract. sumpta sunt quae sequuntur: Moral. in Iob, lib. XIV, c. 28; item lib. II in Ezech., homil. 20; et homil. 27 in Evang.] Gregorius in Moralibus: «Sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt; sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur, quomodo agitur ut cinis animetur? Longe minus est Deo reparare quod fuit, quam creasse quod non fuerit. Aut quid mirum si hominem ex pulvere resuscitet, qui simul omnia ex nihilo creavit? Mirabilius est Deo coelum ac terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum hominem ex terra reparare. Quid mirum est si ossa, nervos, carnem capillosque Deus reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restauret? Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earumdem ei rerum quaestiones inferendae sunt, quae et incessanter fiunt, et tamen ratione exprimi nequaquam possunt; ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit. Saepe infidi homines dum pulverem putrescentis carnis aspiciunt, dicunt: Unde ossa et medullae, unde caro et capilli poterunt in resurrectione reparari? Haec itaque requirentes parva semina ingentium arborum videant, atque, si possunt, dicant ubi in eis latet tanta moles roboris, tanta diversitas ramorum, tanta multitudo ac viriditas foliorum, tanta species florum, tanta ubertas saporum atque odor fructuum? Nunquidnam semina arborum odorem vel saporem habent quem ipsae post arbores in suis fructibus proferunt? Si non potes resurrectionis effectum ratione comprehendere, perpende quam multa sunt, quae non intelligis, qualiter sint, et tamen esse non dubitas. Resurrectio plane mortuorum his et aliis quamplurimis exemplis, et potissimum ipsius capitis nostri Domini nostri Iesu Christi resurrectione, in quo omnes resurreximus et convivificamur, astrui veraciter fideliterque potest. Quid enim congruentius sanae fidei, quidve credibilius, quam ut membra caput sequantur? Quo illud igitur praecessit, membra sequantur necesse est.»
13 Quod vero resurrectio aliis ad vitam, aliis sit ad poenam, testatur Daniel propheta: Multi, inquit, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium [Dan. 12, 2]. In libro secundo Machabaeorum: Tu quidem, scelestissime, in praesenti vita nos perdis: sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit [II Mach. 7, 9]. Item: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare Dei, iterum ab ipso resuscitandos, tibi enim resurrectio ad vitam non erit (Ibid. v. 14). Et Dominus in Evangelio: Nolite mirari quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii [Ioan. 5, 28]. Item: Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.
14 Et apostolus Paulus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. 15, 51]. Resurgent quidem omnes et iusti et iniusti, sed iusti ut immutentur, id est, de corruptione ad incorruptionem; iniusti autem de corruptione ad perpetuam et ineffabilem corruptionem. De quibus per prophetam dicitur: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur [Isa. 66, 24]. Proinde omnibus satagendum est ut resurrectio nobis ad gloriam, non ad opprobrium; ad incorruptionem, non ad corruptionem, proveniat.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.246

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, XV. De mortuis sepeliendis, et cura pro eorum animabus gerenda. <<<     >>> XVII. De die iudicii.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9 > 4 > 3 > 5 > 18 > 15 > 3 > 1 > 18 > 16 > 6 > 15 > 17 > 13 > 11 > 12 > 8 > 19 > 9 > 20 > 10 > 4 > 16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik