Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XIV. De infirmis visitandis oleoque sancto perungendis.
| 1 | Sicut tuba evangelica terribiliter pronuntiat: Cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae [Matth. 19, 28]; idcirco malos ad sinistram positurus est, quia in sex operibus misericordiae steriles fuerunt; idcirco bonos ad dexteram, quia his dediti fuerunt; e quibus unum est, infirmos visitare, sicut ipse in eodem pavendi examinis die dicturus est: Infirmus fui, et visitastis me [Matth. 25, 35]. Cum ille ergo non sit personarum acceptor, qui in infirmis visitari se voluit, quidam, quod Christianis non convenit, hoc praeceptum personaliter et favorabiliter adimplere videntur. |
| 2 | Potentes quippe et divites cum infirmantur, non a pauperibus, quorum persona ad tales visitandos non admittitur, sed a suis similibus visitantur; ut scilicet sibi in talibus vicem rependant: pauperes vero vix a potentibus visitari solent. Sicut enim omnes conditione naturae aequales existunt, ita aequaliter cum infirmantur, postposita personarum acceptione, visitandi sunt. Non solum autem infirmus cum visitatur, ut in flagellis Dei nequaquam murmuret, sed potius propter peccata sua se flagellari recognoscat, Creatorique suo gratias referat, est admonendus: verum etiam his quibus indiget, adminiculandus. |
| 3 | Ut autem superbia eorum confunderetur, qui fastu potentiae et divitiis tumefacti, potentes solummodo et divites visitant, et ad pauperes ire despiciunt, idcirco Dominus ad filium reguli ire noluit, et ad servum centurionis se iturum promisit, sicut beatus papa Gregorius in homilia eiusdem Evangelii (Homil. 28): «Quid est, inquit, quod eum regulus rogat, ut ad eius filium veniat, et tamen ire corporaliter recusat; ad servum centurionis non invitatur, et tamen se corporaliter ire pollicetur? Reguli filio per corporalem praesentiam non dignatur adesse, centurionis servo non dedignatur occurrere. Quid est hoc? nisi quod superbia nostra retunditur, qui in hominibus non naturam, qua ad imaginem Dei facti sumus, sed honores et divitias veneramur: cumque pensamus quae circa eos sunt, profecto interiora minime praevidemus, dum ea consideramus quae in corporibus despecta sunt. Redemptor vero noster, ut ostenderet, quia quae alta sunt hominibus, sanctis despicienda sunt, et quae despecta sunt hominibus, despicienda non sunt; ad filium reguli ire noluit filius Dei, ad servum centurionis ire paratus fuit. Increpata est ergo superbia nostra, quae nescit pensare homines propter homines, sola, ut diximus, quae circumstant hominibus, pensat, naturam non aspicit, honorem Dei in hominibus non agnoscit. Ecce ire non vult Filius Dei ad filium reguli, et tamen venire paratus est ad salutem servi. Certe si nos cuiuspiam servus rogaret ut ad eum ire deberemus, protinus nobis nostra superbia in cogitatione tacita responderet dicens: Non eas, quia temetipsum degeneras, honor tuus despicitur, locus vilescit. Ecce de coelo venit, qui servo occurrere in terra non despicit; et tamen humiliari in terra contemnimus, qui de terra sumus. Quid vero apud Deum vilius, quid esse despectius potest, quam servare honorem apud homines, et interni testis oculos non timere?» |
| 4 | Sunt etiam plerique et sublimioris et inferioris ordinis homines, qui infirmitate mentis praepediente infirmos visitare refugiunt, verentes ne aliquid contagium ex ipsa visitatione trahant, quasi mors non possit eos invenire, nisi in infirmorum visitatione, et ipsi mortem possint subterfugere, quam nullatenus ullus mortalium potest vitare. |
| 5 | Unde ait quidam: Quis non e timidis aegri contagia vitat, Vicinum metuens ne trahat inde malum? |
| 6 | Sunt item plerique qui dum infirmantur aut ipsi, aut eorum parentes et propinqui, non sibi presbyteros Ecclesiae induci, seque sanctificato oleo secundum traditionem apostolicam, et sanctae Ecclesiae morem perungi; sed magis divinos et divinatrices, imo in illis diabolum consulere expetunt, sibique divinari quo casu morbum infirmitatis incurrerint, et utrum eamdem infirmitatem evadere possint, necne. |
| 7 | Quod qui faciunt, exemplum Ochoziae profani regis imitantur, qui pro eo quod Deum Israel dereliquit, et Beelzebub deum Acheron per nuntios consuluit, merito a Domino per Eliam prophetam audivit: De lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris [IV Reg. 1, 4]. Saul quoque rex propter inobedientiam derelictus a Domino, quia divinari sibi a pythonissa postulavit, idcirco audire promeruit: Dabit Deus etiam tecum Israel in manus Philisthinorum. |
| 8 | Cras enim, inquit, tu et filii tui mecum eritis [I Reg. 28, 19]. |
| 9 | Quod vero huiuscemodi divinationes ab omnibus prorsus vitandae sint, et unctio sanctificati olei expetenda, Marcus evangelista indicat: Et exeuntes, inquit, praedicabant ut poenitentiam agerent, et daemonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegrotos, et sanabant [Marc. 6, 13]. Unde patet, ut Beda scribit , hunc sanctae Ecclesiae morem esse traditum, ut energumeni, vel alii quilibet aegroti, ungantur oleo pontificali benedictione consecrato. |
| 10 | Docet quoque Iacobus apostolus dicens: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus: et si in peccatis sit, dimittentur ei [Iac. 5, 14]. Quod etiam praefatus Beda ita exponit: «Sicut dederat, inquit, contristato, sic dat et infirmanti consilium, qualiter se a murmurationis stultitia tutetur, iuxtaque modum vulneris, modum ponit et medelae, tristato praecipiens, ut ipse pro se oret et psallat; infirmanti autem vel corpore, vel fide mandans, ut qui maiorem sustinuit plagam, plurimorum se adiutorio, et hoc seniorum, curari meminerit: neque ad iuniores minusque doctos curam suae imbecillitatis referat, ne forte quid per eos allocutionis aut consilii nocentis accipiat. Et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini (Ibid., v. 14). Hoc et apostoli in Evangelio leguntur fecisse, et nunc Ecclesiae consuetudo tenet, ut infirmi oleo consecrato ungantur a presbyteris, et oratione comitante sanentur.» |
| 11 | Non solum presbyteris, sed, ut Innocentius papa scripsit, etiam omnibus Christianis uti licitum est in eodem loco, in sua aut suorum necessitate ungendi. Quod tamen oleum non nisi ab episcopis licet confici. Nam quod ait, oleo in nomine Domini consecrato, vel certe quia etiam cum ungunt infirmum, nomen Domini super eum invocare pariter debent, et si in peccatis sit, dimittentur ei. |
| 12 | Multi propter peccata in animo facta, infirmitate, aut etiam morte plectuntur corporis. Unde et Apostolus Corinthiis, quia corpus Domini indigne percipere erant soliti: ideo, inquit, inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi [I Cor. 11, 50]. Si ergo infirmi in peccatis sint, et haec presbyteris Ecclesiae confessi fuerint, ac perfecto corde ea relinquere atque emendare sategerint, dimittentur eis. |
| 13 | Neque enim sine confessione emendationis, peccata queunt dimitti. Multis namque propter ignorantiam, multis propter incuriam, haec olei unctio ab usu recessit. Quibus autem in usu non est, necesse est ut in usum veniat. Unde oportet ut quando quis infirmatur, non a divinis et divinatricibus, quae utique habitationes sunt daemonum, sed ab Ecclesia, eiusque sacerdotibus, et unctione sanctificati olei, sibi remedium non solum in corpore, sed etiam in anima a Domino Iesu Christo postulet adfuturum. |