monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, XII. Quod mors ante oculos semper sit constituenda. <<<     >>> XIV. De infirmis visitandis oleoque sancto perungendis.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XIII. Quod de singulis temporibus quidquid boni loqui aut agere debuimus, fructum a nobis Dominus sit exacturus: et quod unicuique ob sui custodiam angelus sit deputatus.

1 Vineam (quae tropologice animam nostram significat, quam Dominus de tenebrosa huius mundi Aegypto liberavit, et per mare rubrum, id est baptismum, transvexit, suaeque fidei annulo subarravit, et in specula suae cognitionis et visionis constituit) sanctorum operum continuis cultionibus necesse est excolamus, ut cum venerit eius Dominus, de singulis temporibus dignos ei fructus bonorum operum reddere valeamus; sicut beatus Hieronymus in Commentariis Matthaei evangelistae scribit: «Cum ergo venerit, inquit, dominus vineae, quid faciet colonis illis, et reliqua. [Matth. 21, 49; Luc. 22, 16.] Interrogat, inquit, eos dominus non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur. Locata est autem nobis vinea, et locata est ea conditione, ut reddamus Domino fructum temporibus suis, et sciamus unoquoque tempore quid oporteat nos loqui vel facere.» Nota quod de singulis temporibus Domino fructus bonae locutionis, vel bonae actionis reddendi sunt.
2 Excluduntur ergo tempora detrahendi, periurandi, mentiendi, falsum testimonium proferendi, turpiloquio, et scurrilitati, et conviciis, et otiosis sermonibus, et caeteris quampluribus vanitatibus vacandi, et iubentur nobis tempora vitae nostrae in bene loquendo, et faciendo, absque interruptione malarum dictionum et actionum deduci.
3 Quod autem unicuique ob sui custodiam angelus sit deputatus, praefatus Hieronymus in eodem Commentario scribit: «Amen dico vobis quia angelicorum semper vident faciem patris. Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Unde legimus in Apocalypsi Ioannis: angelo Ephesi, Thyatirae, et angelo Philadelphiae, et angelis quatuor reliquarum Ecclesiarum scribe haec.» Beda igitur in Expositione Actuum apostolorum ita scribit: «Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et reliqua. [Act. 11, 12.] Quod unusquisque nostrum habeat angelos et in Libro Pastoris, et in multis sanctae Scripturae locis invenitur. Nam et Dominus de parvulis: Angeli, inquit, eorum semper vident faciem Patris mei [Matth. 18, 10]. Et Iacob de se loquitur, Angelus qui eruit me de cunctis malis [Gen. 48, 16]. Et hi discipuli angelum apostoli Petri venire credebant.»
4 Quia ergo constat nos angelorum praesidio muniri, dignum et necessarium est ut eorum aspectu neque in cogitatione, neque in locutione, neque in opere nos quodammodo indignos faciamus. Quanto autem magis illicitis cogitationibus, et locutionibus, et pravis operibus insistimus, tanto a nobis longius recedunt, et hostes animarum nostrarum appropinquant. Cum vero bene loquendo, et bene operando, nos festivos mundosque efficimus, non solum eorum praesidio . . . verum etiam eorum conspectui grati existimus, ut merito cum Psalmista dicere valeamus: In conspectu angelorum psallam tibi, Deus meus [Psal. 137, 1]. Si vero tales exstiterimus, ut in conspectu angelorum psallere Deo nostro digne possimus, et in hac vita eorum custodia muniri, et cum ex hac migraverimus, spretis inimicorum nostrorum irrisionibus [de quibus Psalmista ait: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei [Psal. 24, 2]], ad eorum consortium feliciter transire merebimur.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.233

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik