Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XII. Quod mors ante oculos semper sit constituenda.
| 1 | Qui ultimam vitae suae horam, qua ex hoc luteo habitaculo eximendus est, ante oculos ponit, seque vas fragile, citoque conterendum, et in pulvere redigendum gestare meminit, poenasque impiorum, et gloriam sanctorum, sedula meditatione tractat, aut vix aut raro peccat. Quia ergo nos horum, ut oportet, non reminiscimur, idcirco in multa offensionum abrupta labimur. |
| 2 | Paratos autem nos esse debere in occursum Domini, utriusque Testamenti paginae copiosissime instruunt. Oportet ergo ut tot tantisque saluberrimis admonitionibus et exhortationibus obtemperantes, mortem quotidie ante oculos nostros constituamus, talesque nos praeparemus, ut cum Dominus venerit, et pulsaverit, confestim ei aperiamus, et impleatur in nobis illud Evangelicum: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes [Luc. 12, 37]; et accipere mereamur illud quod sequitur: Vere dico vobis, quia super omnia bona sua constituet eum (Ibid. v. 44). Quod vero in omnibus actibus nostris novissimorum nostrorum memores esse debeamus, protestatur Salomon dicens: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis [Eccli. 7, 40]. |
| 3 | Et Dominus in Evangelio: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam [Matth. 25, 13]. Quod beatus Gregorius in homiliis suis ita exponit (Homil. 12): «Quia, inquit, post peccata Dominus poenitentiam suscipit, si sciret quisque de praesenti saeculo quo tempore exiret, aliud tempus voluptatibus, atque aliud poenitentiae aptare potuisset, sed qui poenitenti veniam spondit, peccanti diem crastinum non promisit. Semper ergo diem extremum debemus metuere, quem nunquam possumus praevidere. Ecce nunc ipsum diem, in quo loquimur, ad inducias conversionis accipimus, et tamen mala quae fecimus, flere recusamus. Nos omissa non solum non plangimus, sed etiam quae defleantur, augemus. At si aliqua nos aegritudo corripiat, si signa aegritudinis vicinam mortem denuntient, inducias vivendi quaerimus, ut peccata nostra defleamus, et eas cum magno aestu desiderii petimus, quas acceptas modo pro nihilo habemus.» Et post paulo: «Nos ergo, fratres, nos sollicite ista cogitemus, ne nobis in vacuum tempora pereant, et tunc quaeramus ad bene agendum vivere, cum iam compellimur de corpore exire. |
| 4 | Mementote quid Veritas dicat: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato [Matth. 24, 20]. Per legis quippe mandatum ambulare longius in sabbato non licet. Hiems quippe ad ambulandum impedimento est, quia gressus ambulantium torpor frigoris astringit. Ait ergo, Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Ac si aperte dicat: Videte ne tunc quaeratis peccata vestra fugere, quando iam non licet ambulare. Illud ergo tempus quo fugere non licet, modo debet cogitari dum licet. |
| 5 | Illa hora est nostri exitus semper intuenda; ista Redemptoris admonitio ante mentis oculos semper ponenda, qui ait: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Ibid. XXV, 13).» Item idem (Homil. 13): «Horam vero, inquit, ultimam Dominus noster idcirco nobis voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. |
| 6 | Proinde, fratres mei, in conditione mortalitatis vestrae mentis oculos figite, venienti vos iudici per fletus quotidie et lamenta praeparate. Et cum certa mors maneat omnibus, nolite de temporalis vitae providentia incerta cogitare. Terrenarum rerum vos cura non aggravet; quantislibet enim argenti et auri molibus circumdetur; quibuslibet pretiosis vestibus induatur caro; quid est aliud quam caro? |
| 7 | Nolite ergo attendere, quid habetis, sed quid estis. Vultis audire quid estis? Propheta indicat dicens: Vere fenum est populus [Isa. 40, 7]; si enim fenum populus non est, ubi sunt illi qui ea quae hodie colimus vobiscum, transacto anno beatae Felicitatis natalitia celebraverunt? O quanta et qualia de praesentis vitae providentia cogitabant! |
| 8 | sed subripiente mortis articulo repente in his, quae providere nolebant, inventi sunt; et cuncta simul temporalia, quae tractata quasi stabiliter habere videbantur, amiserunt. Si ergo transacta multitudo generis humani per nativitatem viruit in carne, per mortem aruit in pulvere; videlicet fenum fuit. Quia igitur momentis suis horae fugiunt, agite ergo, fratres charissimi, ut in boni operis mercede teneantur. |
| 9 | Audite quid sapiens Salomon dicat: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas [Eccli. 9, 10]. Quia ergo adventurae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus. Sic enim mors ipsa cum venerit, vincetur, si priusquam veniat, timeatur.» |
| 10 | Prosper : «Si eo, inquit, tempore, quo quis peccare deliberat, sana mente consideret quae poena exspectet in suis facinoribus ac flagitiis deprehensos, quod supplicium convictos excruciet; qui tremor quatiat, pallor ora perfundat; quantum denique humiliet, et exsecrabiles omnibus reddat, etiam ipsum sordidae opinionis opprobrium, nescio an possit quibuslibet vitiis accommodare consensum.» |
| 11 | Exstant et alia innumerabilia documenta de hora diei ultimae iugiter cogitanda, et ante oculos ponenda. His igitur diligenter animadversis, dum possumus, et tempus habemus, bona indeficienter operemur, iuxta illud Apostoli: Bonum, inquit, facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes [Gal. 9, 6]. In praesenti enim vita est tempus seminandi, id est, bonae operationis . . . fructum recipiendi. |
| 12 | Quam segetem nemo potest metere deficiens: Qui enim perseveraverit, dicit Dominus, usque in finem, hic salvus erit. |