monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 14 > 11
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, X. De operibus misericordiae, et quod unusquisque a seipso eleemosynam incipere debeat. <<<     >>> XII. Quod mors ante oculos semper sit constituenda.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT XI. De tenacia.

1 Pleraque sunt quae levia putantur, et non sunt, sicut est tenacia, et prodiga effusio, et multa his similia. Sicut enim rapina Deo est abominabilis, ita et tenacia reprobabilis. De qua cavenda ait Dominus in lege: Si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae, in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit; non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indidere perspexeris.
2 Cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum, sed dabis ei, nec agas quidpiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris.
3 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae. Idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versantur in terra [Deut. 15, 7, seq.]. Et Dominus ait in Evangelio: Videte et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet [Luc. 12, 15]. Et cum praemisisset similitudinem de quodam divite, cuius ager uberes fructus attulerat, ad extremum intulit a Deo eidem diviti dictum: Stulte, hac nocte animam tuam repetemus a te: quae autem praeparasti, cuius erunt?
4 Sic est, inquit, qui sibi thesaurizat, et non est in Deo dives (Ibid. v. 20).
5 De eiusdem namque divitis tenacitate beatus Augustinus in libro Sermonum ait (Serm. 19, cap. 2): «Quando mihi audet dicere Christianus, bonum esse rapere res alienas? quandoquidem non audet dicere bonum esse servare tenaciter res suas. Nunquid dives ille, cui successerat regio, et non inveniebat ubi poneret fructus suos, et se consilium invenisse gaudebat destruendi veteres apothecas, et construendi novas ampliores, ut impleret eas et diceret animae suae: Anima, habes multa bona in multum tempus, laetare, iucundare, satiare. Nunquid et iste dives aliena quaerebat? Non de cuiusdam vicini agri limite perturbato, non spoliato paupere, non circumvento simplice, tantummodo de suis colligendis cogitabat. Audite quid audierit, qui tenaciter sua servabat; et hinc intelligite quid exspectant qui rapiunt aliena. Cum ergo se prudentissimum consilium invenisse arbitraretur de apothecis veteribus angustis deiiciendis, et amplioribus novis aedificandis, et in iis omnibus fructibus colligendis et recondendis, non alienis concupiendis atque rapiendis; ait illi Dominus: stulte, ubi tibi sapiens videris, ibi stultus es. Stulte, inquit, hac nocte repetent a te animam tuam; ea quae praeparasti, cuius erunt? [Luc. 12, 21.] Si servaveris, tua non erunt; si erogaveris, tua erunt.» Item idem in homilia in die iudicii: «Attendite, fratres, et videte quia non dicit Dominus, Discedite a me, maledicti, quia furtum fecistis, quia falsum testimonium dixistis, quia homicidium et adulterium commisistis, quod gravius est, non hoc dixit, sed ait: Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare [Matth. 25, 35]. Non dixit: Discedite a me quia res alienas tulistis, quod magis iniquum est; sed ait, quia de substantia vestra pauperibus non dedistis. Non quia mala opera fecistis, sed quia bona facere noluistis. At sicut illos qui in dextra sunt, sola misericordia liberabit; ita et illos qui in sinistra sunt, sola tenacia condemnabit. In ista enim sententia Domini, qua dixit, quia qui esurientem non pavit, et nudum non vestivit, mittetur in ignem aeternum, possumus evidenter agnoscere, fratres, quali tormento vel quali poena damnandi sunt illi qui mala faciunt, quando illi in ignem mittuntur qui bona non faciunt. Si enim cum diabolo condemnatur, qui pauperibus non dedit panem suum, ubi damnandus est ille qui tulit alienum? si in ignem mittitur, qui nudum non vestivit, putas ubi damnandus est ille qui exspoliavit?»
6 Gregorius in homilia de divite et Lazaro: «Non enim dicitur quod dives quempiam vi oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc ergo summopere colligendum est qua poena muletandus sit qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur qui propria non largitur. Nemo itaque securum se existimet, dicens: Ecce aliena non rapio, sed concessis licite rebus fruor; quia dives iste non idcirco punitus est, quoniam aliena abstulit, sed quia in acceptis rebus semetipsum male dereliquit. Hocque fuit quod hunc in inferno tradidit, qui in sua felicitate timidus non fuit; quia percepta dona ad usum arrogantiae inflexit, quia viscera pietatis ignoravit, quia peccata sua redimere, etiam dum sibi abundaret pretium, noluit.»
7 Vitium ergo tenacitatis quam sit pestiferum et detestabile patenter innuitur, quod valde omnibus convenit fidelibus cavere, ne, quod absit, illud sectantes aut cum divite sua tenaciter recondere cogitante, stultitiae elogio denotari, aut cum altero divite, qui aliena non rapuit, sed sua erogare neglexit, damnari contingat.
8 Tribuant ergo pauperi, si nolunt flammis exuri; dent in terra Christo, quod eis reddat in coelo.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.227

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, X. De operibus misericordiae, et quod unusquisque a seipso eleemosynam incipere debeat. <<<     >>> XII. Quod mors ante oculos semper sit constituenda.
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 14 > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik