Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT X. De operibus misericordiae, et quod unusquisque a seipso eleemosynam incipere debeat.
| 1 | Quisquis in tremendi examinis die auditum malum exhorrescit, et se benedictum Patris a Christo optat vocari, operibus misericordiae in Evangelio ab eodem Domino nostro Iesu Christo promulgatis studeat deditus esse. Ille quippe digne his valet insistere, qui a se ipso primum eleemosynam incipit facere. De misericordia namque ait Dominus per prophetam: Misericordiam volo, et non sacrificium [Matth. 9, 13]. Et Iob: Ab infantia, inquit, crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum [Iob. 31, 18]. Salomon: Misericordia et veritas non te deserant [Prov. 3, 3]. Item idem: Benefecit animae suae vir misericors: qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit. |
| 2 | Facere misericordiam et iudicium magis placent Deo, quam victimae [Prov. 11, 17; XXI, 3]. Iesus filius Sirach: Fili, miserere animae tuae, placens Deo [Eccli. 30, 14]. Et Dominus in Evangelio: Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est [Luc. 6, 36]. Item: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus [Matth. 5, 7]. Paulus: Estote, inquit, in invicem benigni et misericordes [Ephes. 4, 32]. Induite vos sicut electi Dei, viscera misericordiae [Coloss. 3, 12]. |
| 3 | Augustinus in libro de Sermone Domini in monte (cap. 2): «Beatos, inquit, esse dicit qui subveniunt miseris, quoniam ita eis rependitur, ut de miseria liberentur.» Et paulo post (cap. IV): «Misericordibus, misericordia tanquam vero et optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur a potentiore quod invalidioribus exhibent.» Cyprianus in Expositione orationis Dominicae : «Neque, inquit, mereri Dei misericordiam poterit, qui misericors ipse non fuerit, neque enim impetrabit a divina pietate aliquid in precibus, qui ad precem pauperis non fuerit humanus.» Isidorus in libro Sententiarum [Lib. III, c. 64]:» Verum est quod peccata omnia misericordiae operibus expurgentur, sed si iam caveat peccare qui misericordiam impertit. |
| 4 | Caeterum nulla est delicti venia, quando sic praecedit misericordia, ut eam sequantur peccata. Dum enim causa iactantiae pauper pascitur, etiam ipsum misericordiae opus in peccatum convertitur. In tantum misericordiae opera peccata exstinguunt, ut etiam iudex coelestis in futuro iudicio veniens in dexteram consistentibus dicat: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. |
| 5 | Esurivi enim et dedistis mihi manducare; sitivi et dedistis mihi bibere: hospes eram et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me, in carcere eram, et venistis ad me [Matth. 25, 34].» |
| 6 | Quod autem nemo eadem opera misericordiae aliis, si sibi crudelis est, digne exhibere possit, Dominus docet in Evangelio; qui cum increpasset Pharisaeos, quod forinsecus se lavabant, intus autem rapina et iniquitate pleni erant, admonens quadam eleemosyna, quam sibi homo debet primitus dare, interiora mundari: Verumtamen, inquit, quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Luc. 11, 41]. Quod etiam post paulo apertius exsequitur dicens: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. |
| 7 | Ait itaque beatus Augustinus in libro Enchiridii (cap. 75): «Qui sceleratissime vivunt, nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora et flagitia sua, eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur, quoniam Dominus ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Et paulo post (Cap. 76): «Qui enim vult ordinate dare eleemosynam, a seipso debet incipere, et eam sibi primum dare. |
| 8 | Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo [Eccli. 30, 24].» In eodem post pauca (Cap. 77): «Non ergo se fallant, qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum, vel cuiuscunque pecuniae, impunitatem se emere existimant, in facinorum suorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendi; nec solum haec faciunt, sed ita diligunt, ut in eis semper optent, tantum si possint impune, versari. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. 10, 6]; et qui odit animam suam, non est misericors, sed crudelis. |
| 9 | Diligendo eam quippe secundum saeculum, odit eam secundum Deum: si ergo vellet ei dare eleemosynam, per quam illi essent munda omnia, odisset eam secundum saeculum et diligeret secundum Deum.» Item idem in eodem (Cap. 70): «Sane cavendum est ne quisquam existimet nefanda illa crimina, qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt, quotidie perpetranda, et eleemosynis quotidie redimenda. In melius quippe est vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamvis miserando deleat iam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur.» Et post pauca (Cap. 71 et 72): «Eleemosyna est, inquit, veniam petenti ignoscere. Ac per hoc ad omnia quae utili misericordia fiunt, valet quod Dominus ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis [Luc. 11, 41]. Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quodcunque necessarium indigenti; verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat; et qui emendat verbere, in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum suum, quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum etiam in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit, et alia emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat.» |
| 10 | Greg. in libro Moralium [Lib. XXIX, c. 14]: «Qui indigenti proximo exteriorem substantiam praebet, sed vitam suam a nequitia non custodit, rem suam Deo tribuit, et se peccato. Hoc quod minus est, obtulit auctori, et quod maius est, servavit iniquitati.» Et paulo post [Lib. XII. c. 23]: «Nam, qui et semper peccare vult, et quasi semper eleemosynam largiri, frustra pretium tribuit, quia non redimit animam, quam a vitiis non compescit.» Item idem : «Qui vero escam atque vestimentum pauperibus largitur, sed tamen animae vel corporis iniquitate polluitur, quod minus est, iustitiae obtulit, et quod maius est, praebuit culpis: sua enim Deo dedit, et se diabolo praeparavit.» |
| 11 | Ecce sicut oracula divina et clarissimorum doctorum eximia documenta ostendunt, nemo et flagitiis inservire, et operibus misericordiae valet recte incumbere. Multi nempe sunt, sicut superius dictum est, qui scelerate vivunt, et id quod admittunt, profusis eleemosynarum largitionibus se redimere posse putant. |
| 12 | Unde etiam quamplures vana, imo perversa fiducia decepti, adulteria, homicidia, falsa testimonia, periuria et caetera alia multa audacter admittunt. Solet enim quilibet huiusmodi, cum arguitur, obiicere: si me de iniuriis mihi illatis ultus fuero; et illud, vel illud quod animo mihi sedet, perpetravero; laudo Deum: habeo multa quibus tale admissum facillime redimere possum; quasi Deum mercede conducere possit, ut sibi libitu suo liceat, quod Dei sancta lege inhibetur ne fiat. |
| 13 | Non est itaque Deus ut peccemus mercede conducendus, sed ne peccemus, et a peccatis praeteritis absolvamur, rogandus. Quisquis vero fastu potentiae elatus, divitiarumque copiis confisus, tale quid admiserit, non facile huiuscemodi divitiis illud expiari posse credat. Sed potius necesse est, et ad poenitentiae lamenta se toto corde convertat, et contritione corporis id quod nequiter admisit, diluere satagat. |