monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8 > 20 > 9
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, VIII. De conviciis, et otiosis sermonibus, et maledictionibus cavendis. <<<     >>> X. De operibus misericordiae, et quod unusquisque a seipso eleemosynam incipere debeat.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT IX. De turpiloquio, et scurrilitate.

1 Non solum qui turpiloquio et scurrilitati, verum etiam in his quae necessaria esse videmus, superflue vacat, delinquere comprobatur. Turpiloquium quippe et scurrilitas ab Apostolo inhibentur. De multiloquio namque Salomon ait: In multiloquio non deerit peccatum [Prov. 10, 19]. Porro Iacobus ait: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir [Iac. 3, 2]. Illo videlicet verbo, ut Beda exponit, cuius offensionem humana potest vitare fragilitas, ut est verbum doli, detractionis, maledictionis, superbiae, iactantiae, excusationis in peccatis, aemulationis, dissensionis, haeresis, mendacii, periurii, sed et otiosae locutiones, nec non etiam superfluae locutiones in his quae necessaria videntur.
2 In quo nimirum verbo, quisquis se sine offensione custodit, hic perfectus est vir; Qui enim custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam [Prov. 21, 23]. Paulus: Fornicatio, inquit, et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio [Ephes. 5, 3]. Hieronymus in expositione Epistolae ad Ephesios. «Stultiloquium esse aestimo non solum eorum qui aliqua narrant turpia, ut risum moveant, et fatuitate simulata magis illudant eis quibus placere desiderant; sed etiam eorum qui sapientes saeculi putantur, et de rebus physicis disputantes dicunt se arenas littorum, guttas oceani, coelorum spatia, terraeque punctum liquido comprehendisse. Inter stultiloquium et scurrilitatem hoc interest, quod stultiloquium in se nihil sapienter habet, scurrilitas vero de prudenti mente descendit, et consulto appetit quaedam urbana verba, vel rustica, vel faceta, quam nos iocularitatem possemus alio verbo appellare, ut risum moveat audientibus. Verum et haec a sanctis viris penitus propellenda, quibus magis convenit lugere: Beati enim qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur [Matth. 5, 5]
3 Augustinus in libro Sermonum ad populum (serm. 215): «Ante omnia ubicunque fueritis, sive in domo, sive in itinere, sive in convivio, sive in consessu, verba turpia et luxuriosa nolite ex ore proferre, sed semper quod bonum est et honestum loqui studete.» Animadverti sane et evidenter potest, quod nec in domo interioris, nec aliquo membro exterioris hominis aliquem locum peccato Deus inesse, sed potius cuncta et interiora eius, et exteriora sibi, non peccato, famulari voluerit.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.222

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik