monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, VII. De detractione. <<<     >>> IX. De turpiloquio, et scurrilitate.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT VIII. De conviciis, et otiosis sermonibus, et maledictionibus cavendis.

1 Quaedam sunt peccata, ut beatus ait Gregorius, quae dum in usum venerint, aut levia aut nulla esse putantur: e quibus sunt convicia, et otiosi sermones, et maledictiones. Convicia enim in aliis gerere, et otiosos sermones proferre, necnon maledictionibus exsecrabilibus aliorum vitam insectari, inolitus usus iam pene culpa carere falso promittit.
2 Haec enim vitia perfecti viri summopere student cavere. Porro nonnulli imbecilles et infirmi sensu et actu periculosissime his insistunt, et se, quod peius est, in his peccare non recognoscunt. Ait enim Salomon: Propter peccata labiorum ruina proximat malo [Prov. 12, 13]. Et Dominus in Evangelio: Dico autem vobis, quia de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, rationem reddent de eo in die iudicii [Matth. 12, 36]. Unusquisque enim aut ex verbis suis iustificabitur, aut ex verbis suis condemnabitur. Paulus apostolus: Ineptas et inanes fabulas devita [I Tim. 4, 7]. Item in Evangelio: Qui autem dixerit fratri suo, Racha, reus erit gehennae ignis [Matth. 5, 22]. Hieronymus in Commentariis Matthaei (In c. V): «Racha enim dicitur inanis et vacuus, quem nos possumus vulgata iniuria absque cerebro nuncupare. Si de otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de contumelia? Sed et signanter additur: Qui dixerit fratri suo, Racha. Frater enim noster nullus est, nisi ille qui eumdem nobiscum habet et patrem. Cum ergo similiter credat in Deum, et Christum Dei noverit sapientiam, qua ratione stultitiae elogio denotari potest?»
3 Augustinus in libro de Sermone Domini in monte [Lib. I, c. 9]: «Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque irascatur, et eum motum retineat corde, mente conceptum. Iam si extorserit vocem indignantis ipsa commotio non significantem aliquid, sed illum animi motum ipsa eruptione testantem, qua feriatur ille, cui irascitur, plus est utique, quam si surgens ira silentio premeretur. Si vero non solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum quod iam certam eius vituperationem, in quem profertur, designet et notet, quis dubitet amplius hoc esse, quam si solus indignationis sonus ederetur? Itaque in primo unum est, id est ira sola: in secundo duo, et ira et vox quae iram significat: in tertio tria, et ira et vox quae iram significat, et in voce ipsa certa vituperationis expressio. Unde nunc etiam tres reatus iudicii, concilii et gehennae ignis.» Gregorius in homiliis Evangelii: «Mecum vos admoneo. Ab otioso sermone parcamus, inutiliter loqui declinemus, in quantum refraenare linguam praevaleamus; in ventum verba non defluant, cum iudex dicat: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die iudicii [Matt. 12, 36]. Otiosum verbum quippe est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis caret.»
4 De maledictione autem vitanda ait Dominus in lege: Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum [Levit. 19, 14]. Et Salomon: Benedictio patris firmat domos filiorum, maledictio matris eradicat fundamenta [Eccli. 27, 16]. Uterque igitur sexus, qui maledictionibus inservire solet, attendat quid beatus Augustinus, in libro de Civitate Dei, de quadam femina dicat, quae instinctu hostis antiqui liberis suis maledixit, quam poenam eadem maledictione subierint, vel quid postremo illa perpessa fuerit.
5 Nam dum et illi totis membrorum compagibus quaterentur, illa pro eisdem cruciatibus dolore commota laqueo se suspendit. Qui vero id plenius nosse desiderat, legat sermonem beati Augustini de hac re habitum ad populum. Quapropter necesse est, ut omnes ab huiuscemodi maledictionibus se compescant, attendentes beatum Paulum apostolum dicentem: Neque maledici regnum Dei possidebunt [I Cor. 6, 10]. Ait autem et Iacobus apostolus: Linguam autem hominum nullus domare potest; inquietum malum, plena veneno mortifero.
6 In ipsa benedicimus Dominum et patrem, et in ipsa maledicimus homines qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? [Iac. 3, 8-11.] Quod ita Beda exponit [Cap. 3, in Ep. B. Iac.]: «Sicut dulcis et amara aqua non possunt simul de una vena fontis ebullire, sed et si misceantur in vase vel cisterna, dulcis quidem mox amarescit ab amara, amara autem et admistione dulcedinis in dulcedinem nescit immutari; ita benedictio et maledictio in uno ore nullatenus possunt convenire; sed quicunque sic Deum benedicere orando, vel verbum eius praedicando consuevit, ut etiam maledicere homines non omiserit, constat quia dulcedinem benedictionis eius amaritudo maledictionis consumit, quoniam iuxta apostolum modicum fermentum totam massam corrumpit, et non est pulchra in ore peccatoris laudatio.»
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.219

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, VII. De detractione. <<<     >>> IX. De turpiloquio, et scurrilitate.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6 > 5 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik