monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, VI. De octo vitiis principalibus. <<<     >>> VIII. De conviciis, et otiosis sermonibus, et maledictionibus cavendis.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT VII. De detractione.

1 Detractionibus inservire non debere patenter divina indicat Scriptura. Legitur itaque in libro Numeri: Descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam [Num. 12, 5]. Et infra: Quare igitur non timuistis detrahere servo meo Moysi? Iratusque contra eos abiit, nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix.
2 Habes et in psalmo: Detrahentem secreto proximo suo, persequebar (Psal. c, 5). Et Salomon: Remove ab iniquitate os pravum: et detrahentia labia sint procul a te. Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versatur. Cum detractoribus ne commiscearis, quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit [Prov. 4, 24; XIII, 13; XXIV, 21]? Iacobus apostolus: Si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio [Iac. 1, 26]. Hunc locum Beda Venerabilis presbyter ita exponit: «Monuerat, inquit, supra verbum Dei non solum audire, sed et facere. Nunc addit, quia et si mandata quis Domini, quae didicit, factis exercere videtur, si non etiam linguam a detractionibus, mendaciis, blasphemiis, stultiloquiis, ab ipso etiam multiloquio, caeterisque quibus peccari solet, refrenaverit, frustra se de operum iustitia iactat:» Item: Nolite detrahere in alterutrum, fratres mei.
3 Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem [Iac. 4, 11].
4 Hieronymus ad Nepotianum [Epist. 2]: «Cave ne aut linguam, aut aures habeas prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios detrahentes audias. Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis; arguam te et statuam contra faciem tuam [Psal. 49, 26], subauditur sermones tuos, et cuncta quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris, in his ipsis deprehensus, quae in aliis arguebas. Neque vero illa iusta excusatio: referentibus aliis iniuriam facere non possum. Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapide nonnunquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor dum te videt non libenter audire, non facile detrahere: Cum detractoribus, ait Salomon, ne commiscearis: quoniam repente veniet perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit? [Prov. 24, 21]. Tam videlicet eius qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti.» Gregorius in Moralibus: Qui aliena vita detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur, sicut scriptum est: Ne comedas cum eis qui carnes ad vescendum conferunt [Prov. 23, 20]. Carnes quippe ad vescendum conferre est in locutione derogationis vicissim proximorum vitia dicere. De detractoribus recte per Salomonem dicitur. Quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio (Ibid. v. 21). Potibus vacant, qui de opprobrio alienae vitae se inebriant. Symbola vero dare est, sicut unusquisque solet de parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre.
5 Vacantes, inquit, potibus et dantes symbola, consumentur, quia (sicut scriptum est): Omnis detractor eradicabitur. Multi nempe in populo Christiano dum hoc vitio laborant, quantum a propria salute deficiant, ignorant. Saepe enim detractores pia acta proximorum perversa voluntate mala esse protestantur: saepe etiam eorum errata non studio corrigendi, aut amore compatiendi, sed sola curiositate nosse desiderant, ut scilicet eorum detractionibus pascantur.
6 Hi procul dubio aliena peccata per detractionem sua faciunt, quoniam qui hoc faciunt charitatis viscera se non habere demonstrant. Et congratulandum quippe est proximis recte viventibus, et recte agentibus non detrahendum. Condolendum est etiam his et compatiendum qui a semitis rectitudinis exorbitant, non insultandum.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.217

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik