monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6
Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, V. De odio et invidia. <<<     >>> VII. De detractione.

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT VI. De octo vitiis principalibus.

1 Quia longum est octo vitia principalia capitulatim enumerare, utile iudicatum est ea sub unius capituli adnotationem congerere. Horum primum est superbia, de qua superius dictum est. Secundum gula, in quod vitium cum multi labuntur, impunitatem sibi promittunt dicentes: Quid delinquimus si potum et cibum, quae Deus ad utendum hominibus tribuit, ad libitum nostrum percipimus?
2 Quae dum aut ante tempus, aut in tempore ultra mensurae modum indiscrete percipiunt, procul dubio delinquunt. Quibus perpendendum illud est, quod Deus in Evangelio ait: Videte ne graventur corda vestra in ebrietate, et crapula, et curis huius vitae [Luc. 21, 34]. Et Apostolus: Esca et potus nos non commendant Deo [I Cor. 8, 8]. Et Isaias: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum ebrietatem [Isai. 5, 22]. Item: Ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum.
3 Vivo ego, dicit Dominus, si remittetur vobis iniquitas haec, donec moriamini [Isa. 22, 13]. Et Salomon: Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicunque enim his delectatur, non erit sapiens [Prov. 20, 1]. Item: Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber; et sicut regulus venena diffundet.
4 Nullum secretum est ubi regnat ebrietas [Prov. 23, 31]. Item: Potentes iracundi si sunt, vinum non bibant, ne cum biberint obliviscantur sapientiam [Prov. 31, 4]. Ioel propheta: Expergiscimini, ebrii, et flete, ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine [Ioel 1, 5]. Iob: Cum saturatus fuerit, arctabitur, et omnis dolor irruet in eum [Iob. 20, 22]. Iesus filius Sirach: Operarius ebriosus non locupletabitur.
5 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos. Vinum potatum multum irritationem, et iram, et ruinas multas facit [Eccli. 19, 1; XXXI, 28]. Ex gula quippe nascitur inepta laetitia, scurrilitas, levitas, vaniloquium, immunditia corporis, instabilitas mentis, ebrietas, libido; ut enim beatus Hieronymus ait, ventrem cibo distentum et diversis potionibus irrigatum statim voluptas genitalis sequitur.
6 Tertium vitium fornicatio dicitur; quae non solum per corpus, sed etiam per mentem fieri solet. Per corpus quidem fit, per commixtionem carnis cum femina qualibet, vel etiam alia quacunque immunditia ad explendum, libidinis ardorem. Per mentem vero, cum anima relicto connubio legitimi viri sui, id est Christi, aut per idololatriam, aut per quodlibet aliud peccatum connubio adulterino, imo exitiabili, antiqui hostis se copulat.
7 De hac quippe fornicatione dicit Psalmista: Perdes omnes qui fornicantur abs te [Psal. 72, 27]. Nascitur vero ex fornicatione caecitas mentis, inconstantia oculorum, vel totius corporis, amor immoderatus, saepe periculum vitae, lascivia, ioca, petulantia, et omnis incontinentia; odium mandatorum Dei, mentis enervatio, et iniustae cupiditates, negligentia vitae futurae, et praesentis delectatio.
8 Quartum vitium est avaritia, de qua scribit Salomon: Avarus non impletur pecunia [Eccli. 5, 9]. Quae a Deo in Evangelio hydropici morbo comparatur, qui quanto plus bibit, tanto amplius sitit; sic et avarus quanto plus habet, tanto amplius habere desiderat, et dum modum discretionis in habendo non tenet, eum in nimium concupiscendo amittit. De avaris autem tremenda sententia a Domino in Evangelio, et ab Apostolo deprompta est, quod avari regnum Dei non possidebunt.
9 De arbore autem avaritiae prodeunt pestiferi ramusculi, invidiae scilicet, furta, latrocinia, homicidia, mendacia, periuria, rapinae, violentiae, inquietudo, iniusta iudicia, contemptus veritatis, futurae beatitudinis oblivio, obduratio cordis, quae contraria est operibus misericordiae.
10 Quintum vitium est ira: de qua ait Salomon: Vir iracundus provocat rixas: qui patiens est, mitigat suscitatas [Prov. 5, 18]. Item: Ne velox sis ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit [Eccli. 7, 10]. Semper iurgia quaerit malus: angelus autem credulis mittetur contra eum. Spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? [Prov. 27, 11; XVIII, 14.] Item: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor: et impetum concitati ferre quis poterit? [Prov. 27, 4.] Iesus filius Sirach: Cum iracundo non facias rixas [Eccli. 8, 19]. Item: Homo iracundus incendit ignem.
11 Zelus et ira minuent dies, et ante tempus ad seneclutem perducent [Eccli. 28, 11; XX, 26]. Et in Evangelio: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio [Matth. 5, 22]. Paulus: Sol non occidat super iracundiam vestram [Ephes. 4, 26]. Iacobus: Ira enim viri iustitiam non operatur [Iac. 1, 20]. Quisquis namque motum animi sui ratione non regit, facile in furorem incidit, et cuncta quae agit, praecipitanter agere comprobatur: quoniam huiuscemodi vitio captus, et maturitatem consilii, et modum rectae discretionis, et honestatem piae actionis facile amittit.
12 Nam et de ira pullulat tumor mentis, rixae, contumeliae, clamor, indignatio, praesumptio, blasphemiae, sanguinis effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, iniuriarum memoria, et alia quamplurima.
13 Sextum vitium acedia, id est otiositas, de qua ait Salomon: Otiositas inimica est animae [Prov. 20, 4]. Item: Propter frigus piger arare noluit: mendicabit aestate, et non dabitur ei. Otiosos vero Dominus arguit in Evangelio dicens: Quid hic statis tota die otiosi? ite in vineam meam [Matth. 20, 7]. Qua peste multi clericorum et laicorum laborant, et se delinquere minime intelligunt.
14 Sicut enim exercitium boni operis animum hilarescit, et ad melius semper agendum ignescit . . . . . De qua nascitur somnolentia, pigritia operis boni, instabilitas loci, pervagatio de loco in locum, tepiditas laborandi, taedium cordis, murmuratio et inaniloquia.
15 Septimum vitium est tristitia. Tristitia itaque cum duobus modis fiat, id est aliquando salubriter, aliquando lethaliter: quando salubriter fit, non est vitium computanda, sed virtus: salubriter quippe fit, quando quis longa inedia et alia qualibet castigatione corporali decoctus, multis sanctarum virtutum certaminibus exercitatus, a dulcedine aeternae patriae se diu exsulari tristatur.
16 De talibus dicit in Evangelio Dominus: Tristitia vestra convertetur in gaudium [Ioan. 16, 20]. Lethaliter autem tristitia fit, quando quis de amissione terrenarum rerum, illatisque sibi ab aliis iniuriis ita tristatur, ut nihil boni operis eum agere delectet; quoniam dum haec ei accidunt, ita animum eius perturbare solent, ut non solum a bonis eum retrahant, verum etiam in praecipitium desperationis ire compellant.
17 Quisquis igitur tali absorbetur tristitia, patet quod in fundamento mentis suae amorem terrenum amori praeposuit Christi. Quod autem tristantes non ad murmurationem, sed potius ad orationem, et ad Dei laudationem se convertere debeant, Iacobus apostolus docet, dicens: Tristatur aliquis vestrum, oret aequo animo et psallat [Iac. 5, 23]. Quae verba ita venerabilis Beda presbyter exponit: «Si quis, inquit, vestrum aliqua tristitia deprimitur, vel ab aliis hominibus illata forte iniuria ingruerit, vel culpa accedente, vel domestico damno praeoccupante, vel alia qualibet vos ratione contristari contigerit, nequaquam illa hora ad invicem murmuraturi, et de Dei iudiciis querelaturi conveniatis, sed potius ad Ecclesiam concurrentes flexis genibus Dominum orate, ut consolationis suae gratiam mittat, ne vos tristitia saeculi, quae mortem operatur, absorbeat. Ipsi quoque crebra psalmodiae dulcedine nocivam moestitiae pestem vestro de corde pellite.»
18 Octavum est cenodoxia, id est vana gloria, quod proprie arrogantium et vanae laudis amatorum est. De hac enim ait Dominus in Evangelio: Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus [Matth. 23, 5]. Item: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Arrogantium quippe quatuor sunt species, cum bonum aut a semetipsis habere aestimant, aut sibi datum desuper pro suis se accepisse meritis putant; aut certe cum iactant se habere quod non habent, aut despectis caeteris, singulariter videri appetunt habere quod non habent.
19 Docet namque Apostolus, ut qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. 1, 31]. Et Dominus in Evangelio discipulis suis ait: Sine me nihil potestis facere [Ioan. 15, 5]. Cum igitur bona quis agit, nequaquam laudem ab hominibus captare, sed retributionem aeternam a Deo de bet exspectare. «Hi sunt, ut venerabilis magister Alcuinus scribit [Lib. de Virtutibus et Vitiis, cap. 34.], octo totius impietatis duces cum exercitibus suis, et fortissimi contra humanum genus diabolicae fraudis bellatores, qui, Deo auxiliante, facillime vincuntur a bellatoribus Christi per virtutes sanctas. Prima, scilicet superbia, per humilitatem; gula per abstinentiam; fornicatio per castitatem; avaritia per largitatem; ira per patientiam; acedia per instantiam boni operis; tristitia mala per laetitiam spiritalem; vana gloria per charitatem Dei.»
20 His plane octo vitus principalibus multi intelligendo multi non intelligendo substernuntur. Quae adeo in usum devenerunt, ut a quibusdam aut nulla, aut pene nulla peccata esse arbitrentur. De quibus multa hic sanctorum Patrum dicta aggregari poterant, quae ob prolixitatem vitandam praetermissa sunt.
21 Caeterum oportet unumquemque, ut haec, divina ope suffragante, caveat: et si forte his tandem mancipatus fuit, Deo et sacerdoti inde puram humilemque confessionem facere non negligat.
Ionas Aurelianensis HOME

cec184.211

Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, V. De odio et invidia. <<<     >>> VII. De detractione.
monumenta.ch > Venantius Fortunatus > A > 7 > 7 > 1 > 6 > 7 > 20 > 8 > 9 > 4 > 1 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik