Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT V. De odio et invidia.
| 1 | Sicut per concordiam parvae res crescunt, ita e contrario per odium et livorem magnae decrescunt. Odium enim et invidia multos miserabiliter ac lethaliter afficit. Haec quoque duo pestifera peccata quanto occultiora, tanto perniciosiora atque periculosiora. Eorum nempe morbus cum multorum mentes tabefaciat, nonnulli tamen per quaedam exteriora indicia se interius eodem morbo laborare produnt, quia videlicet huiuscemodi sectator cum de odio cavendo admonetur, respondere solet; non possum hoc malum a corde meo vellere, quia hic, pro quo admones, multas iniurias et diversa mihi mala intulit. |
| 2 | Faciat Deus quod vult, non quiescam donec ex eo ultionem capiam. De invidia autem cavenda et charitate amplectenda, cum admonitio fit, ita ab huiuscemodi responderi solet: illum et illum non decuerat habere quod adeptus est, quia non est tam nobiliter natus, ut hoc nancisci meruerit. Solet etiam subiungere: Ego qui inserviendo plurimos multo labore consumpsi annos, non perveni ad honorem; et ille qui parvo aut pene nullo servivit tempore, me in honore accipiendo praecedit. |
| 3 | Hoc nempe vitium invidentiae et in maioribus, et in minoribus fit rebus. Verum si de cuiuslibet invidiosi sanctitate et honestate vitae agatur; et id quod dicitur verum esse asseratur, huiuscemodi invidia tabescentes cuncta falsa esse quae dicuntur, contendunt. Fiunt et alia multa indicia, quibus odientes et invidi se prodere solent; et forsitan quantum in hac re delinquant, ignorant. |
| 4 | Cum sint itaque capitalia crimina, perrari sunt, quod valde periculosum est, qui inde Deo et sacerdoti confessionem faciant, et per poenitentiae satifactionem haec diluere procurent. Sed dum secundum legem mundi, non secundum legem Christi, malum pro malo reddunt; eosque quibus invident despicientes, conviciis et diversissimis contumeliis fatigant, et crimen lethale in promptu sit, potius viri fortis, quam erubescentis, et poenitentis nomen habere diligunt. |
| 5 | Haec igitur vitia quam vigilanter sint cavenda, oracula divina subtus collecta docent. Habes in veteri lege: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo: sed publice argue illum, ne habeas super illo peccatum [Levit. 19, 17]. In Salomone: Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia [Prov. 14, 30]. Item: Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia [Iob. 5, 2]. Iesus filius Sirach: Per invidiam diaboli mors introivit in orbem terrarum [Sap. 2, 2]. Ioannes apostolus: Qui odit fratrem suum, homicida est [I Ioan. 3, 15]. Item idem: Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum oderit, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius [I Ioan. 3, 15]. De invidia autem ita scribit Augustinus in libro de Disciplina Christianorum (L. II, c. 7): «Avertat enim Deus pestem invidiae ab omnium hominum animis, nedum Christianorum: vitium est diaboli, quo solum diabolus reus est, et irremediabiliter reus. Non enim dicitur diabolo ut damnetur, adulterium commisisti, furtum fecisti, villam alienam rapuisti, sed homini stanti lapsus invidisti. Invidia diabolicum vitium est; sed habet matrem suam. Superbia vocatur mater invidiae. Superbia invidos facit. Suffoca matrem, et non erit filia. Ideo humilitatem docuit Christus. Nam non ego loquor invidis, bene optantibus loquor. Illis loquor qui optant bene amicis, ut habeant tantum quantum habeant et ipsi.» |
| 6 | Scribit etiam et Prosperus: «Invidus est certe qui alienum bonum, suum facit invidendo supplicium; nulla videtur ad invidendum concupiscentia provocari, sed tantum superbiae modo vexari. Sed si animi eius pestem, qua praecipitatur incensus, subtiliter alteque rimemini, invenietis eum et perditionis cupidum, cuius cupit interitum, et superbiae malo teneri, quod sibi iugiter ingemiscit meliorem cui invidet meliori. Quis facile potest quale sit hoc malum verbis exprimere, quo invidus odio hominis persequitur divinum munus in homine, cum potius amari homo debeat, etiam pro sui meriti sanctitate? Tantos invidus habet poena iusta tortores, quantos invidiosus habuerit laudatores. Si quidem invidiosum facit excellentia meriti, invidum poena peccati, nec ei ab homine potest adhiberi remedium, cuius est vulnus occultum.» |
| 7 | Gregorius in Moralibus [Lib. V, c. 31]: «Invidere non possumus nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus. Parvulus ergo est, qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod eo minor sit, cuius invidia torquetur. Hinc est quod hostis callidus primo homini invidendo subripuit, quia amissa beatitudine, minorem se immortalitatis illius agnovit. Cain ad perpetrandum fratricidium corruit, quia despecto suo sacrificio, praelatum sibi infremuit, cuius Deus hostiam accepit, et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcumque esset, amputavit. Esau ad persecutionem hac de re fratris exarsit, qui primogenitorum benedictione perdita, quam tamen Esau lenticula ipse vendiderat, minorem se eo, quem nascendo praeibat, ingemuit. Ioseph sanctum fratres sui Ismaelitis transeuntibus ideo vendiderunt, quia cognito revelationis mysterio, ne eis melior fieret, eius profectibus obviare conati sunt.» Sciendum summopere est quia quamvis per omne vitium, quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infundatur, in hac tamen nequitia tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit. |
| 8 | Per invidiam color pallore afficitur, et oculi deprimuntur, mens accenditur, membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor. |
| 9 | Isidorus in libro Sententiarum [Lib. III, c. 25]: «Invidus membrum est diaboli, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum. Nulla est virtus, quae non habeat contrarium invidiae malum: sed sola miseria caret invidia: quia nemo invidet misero.» Et post pauca: «Hoc omnis invidus alienis virtutibus praestat, quod beato Iob Satan praestitit. Nam dum aemulatur prosperitatibus, commovet adversa.» Non homines, sed vitia odio habenda sunt. |
| 10 | Flebiliter deplorandi sunt qui odio in fratrem tabescunt, et contra alios perniciosum animae dolum servant; a regno enim Dei se separant, qui semetipsos a charitate dissociant. Beda in expositione Ioannis Epistolae (Cap. II, v. 9; cap. III, v. 15): «Dominus, inquit, praecipit in Evangelio diligere inimicos. Qui ergo dicit se esse Christianum, et fratrem suum odit, in peccatis est usque adhuc; bene addidit usque adhuc, quia nimirum omnes homines in tenebris nascuntur vitiorum. In tenebris manent homines, donec gratia baptismi per Christum illuminentur. Sed is qui cum odio fratris accedit ad fontem vitae, quo renascatur, ad potum sanguinis pretiosi, quo redimatur, etsi se illuminatum a Domino aestimet, in tenebris est usque adhuc: neque ulla ratione peccatorum umbras exuere potuit, qui viscera charitatis induere non curavit.» Item idem: «Omnis, inquit, qui odit fratrem suum homicida est. Si contemnebat quisque odium fraternum, nunquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movit manus ad occidendum hominem; homicida iam tenetur a Deo. Vivit ille, et iste iam interfector iudicatur: Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem. Et si hic per fidem inter sanctos vivere cernitur, non habet in se perpetuam vitam manentem. Nam ubi retributionis tempus advenerit, cum Cain, qui ex maligno erat, damnabitur: etiam qui hoc homicidii genere tenetur, ut discordet, et dissideat, et pacem cum fratribus non habeat. Notandum est quod non ait absolute, homicida non habet vitam in se manentem, sed, omnis, inquit, homicida, scilicet non solum ille qui ferro, verum et ille qui odio fratrem insequitur.» |
| 11 | His et his similibus divinae Scripturae auctoritatibus percensetur et odium, quod sectatores suos spiritaliter necat, cavendum, et invidiam, quae rubigine sua invidorum mentes consumit, vitandam. Cuiuslibet enim mens his malis infecta fuerit, templum sancti Spiritus esse non merebitur, nisi his caruerit. |