Ionas Aurelianensis, De Institutione Laicali, 3, CAPUT IV. De superbia.
| 1 | Aliquando propter donum alicuius virtutis, aliquando propter mundi honores, aliquando vero propter carnis fragilitatem labitur in superbiam, quae totius peccati initium est. Unde scriptum est: Initium omnis peccati superbia [Eccli. 10, 15]. Haec de angelis daemones fecit; humilitas autem homines aequales angelis reddit. |
| 2 | De superbia namque ait Psalmista: Populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis [Psal. 17, 28]. Item: Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi [Psal. 118, 51]. Item: Increpasti superbos, maledicti qui declinant a mandatis tuis (Ibid., v. 21). Item: Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam (Psal. c, 7). In Proverbiis: Domos superborum demolitur Dominus [Prov. 15, 25]. In Ecclesiaste: Quid superbis terra et cinis? [Eccli. 10, 9.] In Amos: Iuravit Dominus in anima sua, dicit Dominus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi [Amos 6, 8]. Tobias alloquens filium suum: Superbiam, inquit, nunquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio [Tob. 4, 14]. Et Salomon: Ubi, inquit, fuerit superbia, ibi erit et contumelia [Prov. 11, 2]. Item: Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis [Prov. 16, 19]. Iesus filius Sirach: Odibilis coram Deo et hominibus superbia. |
| 3 | Initium superbiae hominis, apostatare a Deo. Initium peccati est omnis superbia. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicabit superbo, induetur superbia [Eccli. 10, 7 seq.; XIII, 1]. Et Dominus in Evangelio: Omnis, inquit, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur [Luc. 14, 11]. Petrus: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [I Petr. 5, 5]. Paulus: Noli altum sapere, sed time [Rom. 11, 20]. |
| 4 | Augustinus in libro sermonum : «Sola, inquit, diaboli superbia, et invidia mittit in ignem aeternum. Non potest superbus esse non invidus: invidia superbiae filia est. Sed ista mater superbia nescit esse sterilis, ubi fuerit, continuo parit.» Et paulo post: «Prior est in vitiis superbia, deinde invidia. Non enim invidia peperit superbiam, sed superbia invidiam. Non enim invidet, nisi amor excellentiae. Amor excellentiae superbia vocatur. Gregorius in Moralibus : «Occasio perditionis nostrae facta est superbia diaboli: et argumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Quid elatione deiectius? quae dum supra se tenditur, ab altitudine verae celsitudinis elongatur? Initium omnis peccati, superbia est. Quid est autem superbia, nisi perversae celsitudinis appetitus? Perversa etenim est celsitudo, cum deserto, cui debet animus inhaerere, principio, sibi quodammodo fieri vult, atque esse principium. Multis saepe superbia luxuriae seminarium fuit; quia dum eos spiritus quasi in altum erexit, caro in infimis mersit. Qui superbia in secreto cordis prius elevantur, postea publice corruunt: quia dum occultis intumescunt motibus cordis, apertis cadunt lapsibus corporis. Unde per Osee prophetam contra Israelitas dicitur: Spiritus fornicationis in medio eorum: et Dominum non cognoverunt [Osee 5, 4]. Qui ut ostenderet, quod causa libidinis ex culpa proruperit elationis, mox subdidit dicens: Et respondebit arrogantia Israel in faciem eius (Ibid. V, 5). Si auctorem suum homo superbiendo contemnit, iure et a subiecta carne praelium suscipit: unde et ille primus inobediens mox ut superbiendo peccavit, pudenda contexit: quia enim calumniam spiritus Deo intulit, mox calumniam carnis invenit.» Et paulo post: «Superbi quippe eo ipso quo videri alti appetunt, a vera essentia Dei longe per elationem fiunt: subsistere etenim nequeunt qui ab aeternae essentiae soliditate dividuntur; sicut per Psalmistam dicitur; Deiecisti eos dum allevarentur [Psal. 72, 18]. Qui eo intrinsecus corruunt, quo male intrinsecus surgunt. Sic aurarum flatu in altum stipula rapitur; sed casu concito ad ima revocatur. Sic ad nubila fumus tollitur, sed repente in nihilum tumescendo dissipatur. Sic ab infimis nebula densando se erigit, sed exortus solis radius ac si non fuerit, abstergit: sic in herbarum superficie nocturnis horis humor aspergitur, sed diuturni luminis subito calore siccatur: sic spumosae aquarum bullae inchoantibus pluviis excitatae ab intimis certatim prodeunt, sed eo celerius disruptae depereunt, quo inflatae altius extenduntur: cumque excrescunt ut appareant, crescendo peragunt, ne subsistant. Scriptum est: cunctis diebus suis impius superbit. Solent etiam electi in quibusdam suis cogitationibus atque actibus superbire, sed quia electi sunt, cunctis diebus superbire non possunt; quia prius quam vitam finiant, ad humilitatis metum ab elatione corda commutant.» Caesarius Massiliensis episcopus in homiliis (Homil. 18): «Duo, inquit, aedificia, et duae civitates a mundi initio construuntur: unam aedificat Christus, alteram diabolus: unam humilis, alteram superbus. Attendat ergo unusquisque conscientiam suam, et si in se viderit dominari superbiam, in civitate diaboli se infeliciter aedificare, imo praecipitare non dubitet ad ruinam. Non enim discernuntur filii Dei et filii diaboli, nisi humilitate atque superbia. Quemcunque esse superbum videris, diaboli esse filium non dubites. Quemcunque esse humilem conspexeris, Dei filium esse veraciter credere debeas. Et ut hoc verum esse cognoscas, audi Scripturam dicentem: Initium apostatare a Deo omnis superbia [Eccli. 10, 14]. De superbia namque nascitur contemptus mandatorum Dei, et de bonis quae aguntur vanae laudis appetitus.» Haec Caesarius dixerit. |
| 5 | Fit vero et in eo superbia, quando quis aut pro virtutibus, aut pro divitiis mundi aliis meliorem se aestimat: cum utique in eo peior sit , quo se meliorem aliis arbitratur. Nascitur etiam ex superbia contumacia, inobedientia, contentiones, haereses et caetera innumera vitia, quae omnia humilitate perfacile famulus Dei superare potest. |
| 6 | Putantur autem nonnulli propter cultum et splendorem vestium, superbia tumescere; quod dum plerumque ex fonte superbiae soleat emanare, plures tamen sunt qui exterius his ornantur, et interius humilitate pollent. De talibus erat ille purpuratus, et regio diademate insignitus, qui dicebat: Vide humilitatem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus [Psal. 118, 153]. Item: Vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte universa delicta mea [Psal. 14, 18]. Quia igitur per superbiam parentis nostrae Adae. cecidimus, et per humilitatem Christi resurreximus, operae pretium nobis procurandum est ut superbiam, ut pote venenum diaboli, caveamus, et humilitati Christi semper adhaereamus, qui dicit in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris [Matth. 10, 29]. Quisquis igitur superbiae vitio inservivit, necesse est ut de eo, sicut et de caeteris vitiis, sacerdoti confessionem faciat, Deumque supplicet ut sibi ignoscere dignetur. |