| 2 | Quando igitur foris praetenditur sapientia, et interius regnant bella vitiorum, non est huiuscemodi patientiae virtus, sed virtutis simulatio aestimanda. Exstat igitur beatus Iob exterioris interiorisque exemplum patientiae: qui non solum exteriorum damna rerum, et orbitates filiorum, et iniurias illatas amicorum, verum etiam flagellum sui corporis patienter sustinuit, et inter tot adversa non ad murmurationem, sed ad Dei laudem erupit dicens: Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus [Iob. 2, 10]? Item: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob. 1, 21]. De patientia autem ait Salomon: Qui patiens est, multa gubernat prudentia; qui autem impatiens, exaltat stultitiam suam [Prov. 14, 29]. Item: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium [Prov. 16, 32]. Item: Doctrina viri per patientiam noscitur [Prov. 19, 11]. Dominus in Evangelio: Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur [Matth. 5, 9]. Item: In patientia vestra possidebitis animas vestras [Luc. 21, 19]. Paulus: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete [Rom. 12, 18]. Item: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem [Hebr. 10, 36]. Item: Pacem sequimini in omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum [Hebr. 12, 41]. De his autem qui propter honores terrenos nanciscendos, et diversas cupiditates explendas, iocosque et multimodas delectationes, et vanitates insectandas, multa dura et acerba patientissime, et molestissime, ac periculosissime tolerant, cum loqueretur beatus Augustinus in libro de Bono patientiae (capp. 5-10), ita ad extremum intulit: «In his, inquit, hominibus miranda est potius quam laudanda patientia, imo nec miranda nec laudanda, quae nulla est, sed miranda duritia, neganda patientia. Nihil autem illic iure laudandum, nihil utiliter admirandum. Tantoque rectius maiore supplicio dignum iudicabis animum, quanto magis vitiis subdit instrumenta virtutum. Patientia comes est sapientiae, non famula concupiscentiae. Patientia amica est conscientiae bonae, non inimica innocentiae. Cum ergo videris quemquam patienter aliquid pati, noli continuo laudare patientiam, quam non ostendit nisi causa patiendi. Quando illa bona est, tunc ista vera est: quando illa non polluitur cupiditate, tunc a falsitate distinguitur. Cum vero illa tenetur in crimine, tunc huius multum erratur in nomine. Non enim sicut homines qui sciunt, sunt participes scientiae, ita omnes qui patiuntur sunt participes patientiae: sed qui passione recte utuntur, in patientiae veritate laudantur, hi patientiae munere coronantur. Verumtamen cum pro libidinibus, vel etiam sceleribus; cum denique pro ista temporali vita ac salute multa homines horrenda mirabiliter sufferunt, satis nos admonent quanta sufferenda sunt pro vita bona, ut et possit esse aeterna, et sine ullo temporis termino, sine utilitatis ullius detrimento, vera felicitate secura. Unde Dominus ait: In patientia vestra possidebitis animas vestras [Luc. 21, 19]. Non ait villas vestras, laudes vestras, luxurias vestras, sed animas vestras. Si ergo tanta suffert anima ut possideat, unde pereat; quanta debet sufferre ne pereat?» Et paulo post: «Quamvis autem patientia virtus sit animi, partim tamen ea utitur animus in seipso, partim vero in corpore suo. In seipso utitur patientia, quando illaeso et intacto corpore aliquid quod non expediat, vel quod non deceat, facere aut dicere, quibuslibet adversitatibus aut foeditatibus rerum, seu verborum stimulis incitatus, et patienter mala omnia tolerat, nec ipse mali aliquid opere vel ore committit. Per hanc patientiam sustinemus etiam cum corpore sani sumus, quod inter huius saeculi scandala beatitudo nostra differtur.» Item post quaedam: «Haec omnia, et si qua sunt alia, quae commemorare longum est, ad eum patientiae modum pertinent, quo animus non sua peccata, sed quaecunque extrinsecus mala patienter sustinet in seipso, suo prorsus corpore illaeso. Alius autem patientiae modus est, quo idem ipse animus quaecunque molesta et gravia in sui corporis passionibus perfert, non sicut stulti vel maligni homines propter adipiscenda vana, vel scelera perpetranda, sed sicut a Domino definitum est propter iustitiam [Matth. 5, 10]. Utroque sancti martyres modo certaverunt. Nam et impiorum . . . . saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam veluti plagas suas integer sustinet, et in corporibus vincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi sunt, trucidati sunt, et pietate immobili subdiderunt Deo mentem, cum paterentur in carne, quidquid exquirenti crudelitati venit in mente.» |